BCCCAP00000000000000000000583

8 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 1, n. 5-7 praetermissis, nos Ioquimur de sacramentis Novae Legis quae a Christo Domino fuerint instituta ad dispensationem salutis ab ipso allatae. Proprie dicta. Sermo igitur est de. illis signis sensibilibus, quibus Ec- · clesia utitur ad animarum sanctificationem, quaeque a Catholicis sacra– menta Ecclesiae appellantur. Sunt septem, nec plura nec pauciora. His verbis dicimus sacramenta quae de facto a Deo fuerunt revelata, esse septem, nec plus nec minus; nec aliquod proinde est deperditum, nec aliquod superadditum, sed ea quae Christus instituit, sunt septem, et sunt illa quae ab Ecclesia ut talia adhibentur. 6. Adversarii.-a) Protestantes. Septenarium numerum Sacramento– rum magno acie impetunt Protestantes, qui modo unum, modo duo, modo tria Sacramenta admittunt. Lutherus primo admisit septem sacramenta; postea nonnisi baptis– mum, panem et poenitentiam; denique tandem, anno 1532, defendit Sacram Scripturam duo tantum agnoscere vera sacramenta, baptis– mum scilicet et Coenam Domini .(7), eo quod Poenitentia nihil aliud ait, nisi exercitium et virtus Baptismi. . Idem docent Melanchton in APologia Confessionis Augustanae .(8), et Zwinglius et Calvinus (9). Ne tamen credas Protestantes admittere sacramenta eo ipso sensu et significatione quibus nos catholici admittimus; cum doctrina de sa– cramentis intime sit connexa cum doctrina de justificatione, et Protes– tantes justificationem per solam fidem admittant, necessario debebant negare doctrinam catholicam de Sacramentis, uti pastea in suo loco dicetur. b) Modernistae. Qui dicunt numerum septenarium sacramentorum nullibi contineri, nec in Sacra Scriptura nec in Traditione; sed in Ec– clesia appar,ere saec. XII; et ideo, conformiter ad sua placlta de dog– matum evolutione ope conscientiae christianae, applicant in praesenti eorum systematis «infallibiles» regulas, et tandem ovanter concludun~ non esse a Christo Domino revelata septem sacramenta. «Dogmata, sacramenta, hierarchia tum quad ad notionem, tum quod ad realitatem attinet, non sunt nisi intelligentiae christianae interpre– tationes evolutionesque, quaé exiguum germen in Evangelio latens ex– ternis incrementis auxerunt perfeceruntque» .(10). 7. Censura.-Thesis est de fide divina catholica definita in Concilio _Tridentino : «Si quis dixerit sacramenta Novae Legis non fuisse omnia a Jesu Christo Domino nostro instituta, aut esse plura vel pauciora quam sep– tem, videlicet Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam, Extremam Unctionem, Ordinem et Matrimonium, aut etiam aliquod ho– rum septem non esse vere et proprie sacramentum: anathema sit, (11). (7) (8) (9) (10) (11) De captivitate babyl. eccl., «Principio». Apologia, «De numero et usu sacramentorum»: «Si sacramenta». Institut., lib. 4, c. 14, n. ·20. · DENZINGER, 2054. DENZINGER, 844. Optimam expositionem historicam Concilii Tridentinl pro toto hoc tractatu, cfr. CAVALLERA, Le décret du · Concile de Trente sur lea sacrements en général, in BullLittEccl., 6 (1914), 361-377, 401-425; 7 (1911J..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz