BCCCAP00000000000000000000583

DE SAORIFIOIO MISSAE, th. 11, n. 499-500 271 praecepit ut quod ipse tune fecerat, ab ipsis quoque fieret. Ergo Missa, in qua id observatur, est verum ac proprie dictum sacri:ficium ('J5). Hoc argumentum omnino validum est si probatur quod Christus ve-. ram actionem sacrificalem perfecerit, et quidem actualem; scilicet si hoc sacrificium formaliter in ipsa eucharistia obtulerit. Atqui haec duo optime probantur. Ergo ... a) Christum actionem. sacrificalem perfecit, nam Christus dicit suum corpus dare, suum sanguinem pro hominibus effundere in remis– sionerr,, peccatorum. Jamvero haec verba usu bíblico veram actionem exprimunt sacrificalem. Ergo Christus veram actionem sacrificalem per– fecit. Et nota quod praedictae locutiones tam certo actionem sacriflcalem significent ut ne quidem Protestantes aliquod dubium habeant hac in re; at ipsi verba Christi volunt interpretari de sacrificio Crucis eo quod secundum ipsos actio sacrificalis non annuntiaretur de praesenti, sed de futuro; et in hoc stat praecise, Catholicos inter et Protestantes 1 dis– putatio. Jamvero: b) Christus actionem sacrificalem actualem perfecit, id est seipsum dedit in sacrificium formaliter ut in ipsa Eucharistia, nam: l. 0 ) In textu originali (cujus lectio est omnino retinenda) verba: dare, effundere, sunt in praesenti, non vero in futuro: didomenon, ekjinomenon, klomenon, Jamvero in lingua graeca numquam adhibe– tur participium praesens ad aliquid futurum significandum. Ergo verba «qui pro vobis datur», «qui pro vobis effunditur», non referuntur ad obla– tionem crucis, sed ad oblationem sacrificalem quam Christus hic et nunc sub speciebus panis et vini perficit. 2. 0 ) Et adhuc clarius est argumentum si considerentur verba con– secrationis calicis apud Lucam, ubi expresse id quod dicitur «effundi"J> est calix, sumendo continens pro contento juxta usitatam metonymiam. Jamvero, licet in Cruce ille ipse sanguis, qui erat. tune in calice con– tentus, effusus fuerit, non tamen dici potest quod .calix fuerit effusus; quapropter necesse est ut verba Sti. Lucae sese referant ad effusionem sanguinis Christi prout hic et n1.4nc in Coena verificatur sub speciebus panis et vini. «Haec autem metonymica notissima locutio non solum significat, id quod continetur in calice effundendum esse alibí, puta in Cruce, sed significat, effundi quatenus ponitur in calice, seu in hoc statu, for– maliter ut est in calice» (26). 500.. Objectio 1.a: Ex verbi& Institutionis in tantum probari posset veritas sacri– ficii Missae in quantum revera in Coena sanguis Christi fuisset effusus. Atqui, uti constat, in Coena sanguis Christi effusus non est. Ergo ex verbis Instltutionis non potest probari veritas sacrificii Missae. Disting. majar.: ... In quantum in Coena sanguis Christi. fuisset effusus effusione reali vel mystica, concedo ; necessario reali, nego. (25) Cfr. omn_ino FRANZELIN, OP. cit., pag, 355. (26) FRANZELIN, op. cit., pag. 356.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz