BCCCAP00000000000000000000583
270 DE SSMA. ElUCHARISTIA, th. 11, n. 497-499 ---------- cian t denique verba Tridentini: «Et haec quidem munda oblatio est, quae nulla ind.ignitate aut malitia offerentium inquinari potest, quam Dominus per Malachiam nomini suo, quod magnum futurum esset in gentibus, in omni la,co offerendum praedixit» _(22). d) Efficacia quoad gloriam Dei, nam per hoé sacrificium nomen Dei magnificabitur in gentibus, id est, in omni loco et natione. Evidens denique est has notas simul sumptas, neque in sacrificio Crucis, neque in sacrificio Coenae fuisse verificatas; relinquitur igitur quod ad solam Missam referantur. Ergo Missa est verum ac proprie dictum sacrificium. 498. Objectiones.-Objectio l.ª: Malachias in loco citato non loquitur de sacrifi– cio futuro, sed tantum de sacrificio coexistenti., nam verba adhibet de praesenti; sa– crificatur, offertur. Ergo non praedicit sacrificium futurum. Respondeo: Verum est quod Propheta verbis utatur de praesenti; at sciendum est quod participia praesentia quandoque sensum habeant in Sacra Scriptura de praeterito et de futuro. Objectio 2.ª: Propheta annuntiat sacrificium quod suffimento perficietur. Atqui in Missa nulla est oblatio incensi. Ergo Propheta non praedicit sacrificium Missae. Respondeo: Vox hebraica «sacrificatur» duplicem habet significationem : unam, generalissimam; alteram, propriam; si sensu generali accipiatur, nulla adest dif– ficultas, cum nihil aliud prae se ferat nisi sacrificiul'n offerre; si vero vim propriam vocis retineas, sacrificium cum incenso intelligi oporteret; jamveró nemo ignorat in celebratione Missae praesertim solemnis thurificationem haberi. Objectio 3.ª: Malachias utitur voce «minia» ad significandum sacrificium futu– rum. Atqui haec vox stat aliquando pro significatione sacrificii improprie dicti. Ergo... Respondeo : Dist. minar. : Haec vox sine addito stat aliquando pro sacrificio im– proprie dicto, concedo; cum addito, ut in loco no:;;tro, nego. 499. 3. 0 ) Ex verbis Institutionis.-Conc. Tridentinum: «In coena no– vissima ... Corpus et Sanguinem suum sub speciebus panis et vini Deo Patri obtulit ac sub earumdem rerum symbolis Apostolis (quos tune Novi Testamenti sacerdotes constituebat) ut sumerent, tradidit, et eisdem eorumque in sacerdotio successoribus, ut offerrent, praecepit per haec verba: hoc facite in meam commemorationem» (23). «Si quis dixerit, illis verbis: hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes, aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent Corpus et Sanguinem suum, anathema sit» (24). Argumentum.-Christus in Ultima Coena Deo Patri corpus suum de– dit et sanguinem effudit in sacrificium pro hominibus in remissioriem peccatorum. Atqui Apostolis, quos sacerdotes Novi TestamenU c-:mstltuit, (22) (23) (24) DENZINGER, 938; ad Patres autem quod attinet, cfr. DIDACHE, c. 14, n. 3; Journel, 8; STUs. JusTrNus, Dial. contr. Thryphonem, c. 41; Journel, 135; STUS. IRENA~U$, Adv.- haer.,_ lib. 4, c. 17, n. 5; EUSEBIUS, Dem. evang., lib. 10, in fine; STU,S. AUGUSTINUS, De Civ. Dei, lib. 18, c. 35; Adv. Ju– daeos, 9, 13; Journel, 1977; STUs. JOANNES DAMASCENUS, De !id. orthodox.• lib. 4, c. 14. DENZINGER, 938. DENZINGER, 949.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz