BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRIFICIO MISSAE, th. 11, n. 497 .269 497. Argumentum paucis verbis ita enuntiari pot-cst: Malachias lo– quitur de quodam cultu externo et proprie sacrificali, qui tempore mes– sianico succedet cultui judaico, et quidem apud omnes gentes. Atqui omnes istae conditiones in Missa, et in Missa tantum, adamussim veri– ficantur. Ergo Malachias loquitur de sacrificio Missae, 'quod est proinde · verum ac proprie dictum sacrificium. Prob. major. a) Quod loquatur de cultu externo futuro, facile ex eo probatur qúod cultus futurus opponitur cultui judaico. Atqui iste erat externus. Ergo, ut vera sit oppositio, necesse est quod cultus qui prae– dicitur futurus, externus quoque sit. b) Quod iste cultus externus futurus sit proprio sensu sacrificalis, ex eo apparet quod a Propheta talibus vocibus designetur quae saepis– sime sacrificium significant: sacrificatur, offertur oblatio munda; istae voces in Scripturis numquam adhibentur ad indicandum sacrificium metaphoricum, seu late dictum. e) Loquitur de cultu universali, nam expresse dicitur quod ille. cul– tus extenditur a solis ortu usque ad occasum, in omni loco exercetur, in gentibus; quae omnia luce clarius indicant universalitátem illim~ cul– tus, quo ubique terrarum adorabitur Deus. d) Loquitur de cultu qui tempore messianico cultui judaico succedet; quando isti eventus locum habeant, nomen Dei magnum erit ínter gen– tes, quia in omni loco et in omnibus gehtibus ei offeretur oblatio munda. Jamvero nota characteristica temporis messianici, juxta Prophetas, est glorificatio nominis Dei in omni loco et in omnibus gentibus. Ergo... (20). Prob. minar.: Istae conditiones verificantur in Missa tantum: a) · Universalitas istius cultus in omni loco et in omnibus gentibus. b) Lenitas in sacrificando (minja); in Missa enim victima est prorsus impassibilis; haec est nota quam maxime propria istius sacri– ficii, quandoquidem omnia fere sacrificia quae, tam in vera religione, quam in aliis falsis religionibus paganorum offerebantur, «principaliora et insigniora sacrificia cruenta, et universim loquendo, omnia mundi. altaria. ante Christum effuso sanguine redundabant». (21). Cum enim sacrificia fere omnia tune temporis essent cruenta, non potuit Propheta clarius et expressius sacrificium Missae indigitare, illud annuntiando qua incruentum. e) Mundit.ies (oblatio munda); talis enim praedicitur hostia futura ut nulla malitia aut negligentia humana possit maculari; patet enim hanc notam soli Missae convenire, eo quod in ea hostia sit ipsemet Christus a nobis Deo Patri oblatus. Confi.rmatio.-Hoc argumentum potest corroborari unanimi consensu totius Traditionis, quae sic vaticinium Malachiae interpretata est; suffi.- (20) (21) Cfr. Is., 49, 6; 60, 9; Ps. 21, 28; Mich., 4. 2; Am., 9, 12: «Ut possideat reliquias Idumeae et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos». .BILLOT, op, cit., pag, 614.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz