BCCCAP00000000000000000000583
268 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 11, n. 493-496 rationes non sunt nunc afferendae; secundum proinde remanet dicen– dum, scilicet quod Christus offerat sacrificia. Nunc autem, evidens est quod non offerat ipse immediate, quando– quidem visibiliter amplius non sit, sed per suos vicarios seu ministros. Si ita est, dicendum restat quod in Missa id habeatur, et tantum in Missa. 494. Objectiones.-Objectio l.a: Qui nunc sacerdos consecratur, sacerdos manet in aeternum. Atqui nema exhinc concludit ipsum debere in aeternum sacrificia of– ferre. Ergo neque ex hoc quod in Sacra Scriptura Christus dicatur sacerdos in ae– ternum, poterit aliquid colligi ad probandam veritatem sacrificii Missae. Respondeo: 1.o) Nego paritatem Stabilitam inter sacerdotium Christi et sacer– dotium hominum participatum; nam Christus non tantum est sacerdos in aeter– num, sed etiam sacerdos principalis, supremus et unicus; quo fit, ut si aliquod sit sacrificium in terra, debeat per Christum offerri; nostra igitur argumentatio proces– sit ex hoc quod Christus sit sacerdos principalis et unicus. Id autem non valet pro nobis, nam sumus sacerdotes per quamdam participa– tionem sacerdotii Christi, nec sumus proinde sine consortio, quandoquidem multi alii sint sacerdotes. 2. 0 ) Disting. majar.: Qui nunc sacerdos consecratur, sacerdos manet in aeter– num quoad characterem sacerdotalem in anima impressum, concedo; quoad mu– nera sacerdotalia inter homines viatores exercenda, nego. Ob hanc praecise rationem multi sacerdotes secundarii consecrantur etiam in Novo Testamento, nam sicut Apostolus loquitur: «Marte prohiberentur permane– re» (18). 495. 2. 0 ): Ex vaticinio Malachiae.-«Non est mihi voluntas in vobis,' dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in genti– bus; et in omni loco sacrificatur et oftertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exerci~ tuum» (19). 496. Contextus.-Lncipit Propheta fortiter increpando tune tempo– ris sacerdotes eo quod sint summe negligentes in officiis erga Deum adimplendis, etsi de eorum cura et observantia sese jactitent quam ma– xime; ipsi enim offerunt Deo sacrificia polluta quae a Deo repudian– tur; denique tandem annuntiat pro tempore futuro sacrificium quod– dam quod nulla humana malitia poterit macular!. Multa sunt, uti per se patet, quae de critica textuali hujus loci solent Theologi disputare; multa quoque, et non omnia cum sana mente rec– taque intentione, quae, ad solvendas difficultates suborientes, scripta sunt; difficultas praecipua in eo est quod in textu originali sint duo participia femenini generis (sacrificatur, offertur) cum uno substanti– vo masculino (oblatio munda) concordantia. S€ntentia, quae a nobis verior appare.t, sustinet lectionem duorum participiorum, partícula copulativa_ conjunctorum, ad significandum, magno cum emphasi, discrimen inter sacrificia vetera, quae repudian– tur, et sacrificium novum quod futurum praedicitur, ita ut sensus sit: «suffitur, offertur nomini meo, et quidem oblatio munda». (18) (19) Ad Hebr., 7, 23-24. Mal., 1, 10-11: cfr. de hoc argumento FRANZELIN, op. cit., pag. 348; KNA• BENBAUER, in h. l;, pag, 434; PESCH, op, cit., n. 856 sqs.; cfr. A. HERRANZ, El Profeta MaZaquías y el sacrificio de nuestros altares, in EstBibl., 2 (1930), 67-73; 3 (1931), 94-122.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz