BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRIQIO MISSAE, th. 11, n. 492-4S3 2617 ----------- Nec spernenda est alia ratio a c!. Billot adducta, nempe quod Epistola ad 'He– braeos destinata erat ad orones Judaeos, tam fideles, qu¡3,m infideles; quaproi;:ter conveniens non erat in ea aperte loqui de augustissimo sacrificio christianorum. Objectio 5.ª: Praecipuum sacrificium Christi fuit sacrificium Crucis. Atqui hoc fuit cruentum. Ergo Christus dici non debet sacerdos secundum ordinem Melchisedech. Respondeo negando consequentiam; ex objectione enim nihil aliud colligitur nisi quod Christus non sit saéerdos secundum ordinem Melchisedech per sacrificium Cru– cis; at id non prohibet quominus dicatur et sit sacerdos secundum ordinem Melchise– dech per aliud sacrificium in pane et vino, quod obtulit in Ultima Coena et offert etiam nunc per suos mini.stros in celebratione Mis.sae. Objectio s.a: Christus in Cruce verum· ac proprie dictum sacrificium obtulit suip– sius, et quidem modo cruento. Jam:vero ob id nemo umquam somniavit Christum ap– pellari sacerdotem secundum ordinem Aaron. Ergo a parí Christus dici non debet sacerdos secundum ordinem Melchisedech eo quod in Ultima Coena sacrificaverit in pane et vino. Respondeo negando paritatem quam adversarius vult statuere inter sacrificium Christi in pane et vino per respectum ad sacrificium: Melchisedech, et sacrificium cruentum Christi in Cruce per respectum ad sacrificia aaronica. Dictum enim est superius characterem proprium ac di_stinctivum cujuslibet sacerdotii repetendum fore praecipue ex ritu sacrificali; jamvero sacrificium Christi in pane et vino specifice convenit cum sacrificio Melchisedech in nota propria et characteristica; quare optime Christus dici potest, et debet, sacerdos secundum ordinem Melchisedech; at estne idem dicendum de sacrificio Crucis cruento? - Nequaquam, cum effusio sanguinis non sit nota propria, sed prorsus communis omnibus fere sacrificiis Véteris Testa– menti; quapropter Christus nullo modo est, nec dici debet, sacerdos secundum or– dinem Aaron. Instant: Sed objectio nititur tamquam fundamento in eo quod Melchisedech ob– tulerit sacrificium in pane et vino. Jamvero hoc sacrificium in pane et vino potuit etiam ab aliis sacerdotibus offerri; quod si concedatur, deest illa nota characteristica et propria... Respondeo: Optime dicit adversarius: «Potuit>>; sed quid inde? - Etsi concede– retur quod alii, praeter Melchisedech, obtulerint Deo sacrificium in solo pane et vino, adhuc argumentum valeret pro nostra sententia, quandoquidem nota characteristica sacrificii Melchisedech reponenda foret in hac speciali oblatione, eo quod in sacra Scriptura nullibi legatur de alio simili sacrificio. 493. Argumentum secu.ndum: ;Ex perp,e,tuitate sacerdotii Christi.– Si Christus est principalis sacerdos in aeternum ·constitutus et quidem unicus, in perpetuum quoque debet ipse sacrificium offerre pro iis qui in statu viae adhuc sunt. Atqui jurejurando divino Christus constitutus est sacerdos in aeternum et quidem unicus. Ergo ipse debet offerre sacri– ficia in perpetuum. Sed ma non offert per se, cum non sit visibiliter in terra. Ergo per suos vicarios, seu ministros offerat necesse est; quod in Missa, et in Missa tantum habetur. Ergo ... Brevis expUcatio.-Ex lege ria.turali sacrificium praescriptum est ut manifestetur Deo nostra totalis dependentia atque deditio. Jamvero Deus, abrogato quolibet alio sacerdotio, Christum secundum humanita– tem constituit sacerdotem ·non solum principalem, verum etiam uni– cum; necesse igitur est ut unum de duobus dici debeat: vel quod in religione Christi cultus Dei quoad ejus principalem partem cessa·verit, vel quod ipsemet Christus ófferat sacrificia. Primum admitti nequit, et

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz