BCCCAP00000000000000000000583
264 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 11, n. 488-491 cium eucharisticum est «pestilentissimus error a Satan introductus> .( 4); Anglicani, qui ·sub Henrico VIII sacrificium retinuerunt, pastea sub Eduardo VI declararunt: «Missarum sacrificia blasphema figmenta esse et perniciosas imposturas» .(5). Sacrificium enim Missae scandalum est Protestantibus, non tamen alia de causa nisi -quia Missa, juxta ipsos, derogaret dignitati sacrifi.cii Redemptionis semel a Christo in cruce peracti; haec unica est ipsis ra– tio ut de sacrificio Missae tantopere blasphement; at frustra omnino. ut suo loco luculentissime apparebit. Not::i bene.-Inter Protestantes sunt aliqui, Ritualistae appellati, qui Missam habent, etsi sacerdotes non sint apud ipsos; evidens proinde est ipsos verum sacrifi.cium non offerre .(6). e) Rationalistae et Modernistae concordant, uti patet in dene– gando Missae quamlibet divinam institutionem ac rationem ver! sacrifl– cii; applicant etiam in praesenti leges evolutionis subconscientiae chris– tianae (7). 489. Censura.-De fide div. cath. definita in Conc.. Tridentino: «Si quis dixerit in Missa non offerri Deo verum et proprium sacri– ficium, aut quod offerri non sit aliud quam nobis Christum ad mandu– candum dari, a. s.» (8). «Si quis dixerit illis verbis: Hoc facite in meam commemorationem, Christum non instituisse Apostolos sacerdotes aut non ordinasse ut ipsi aliique sacerdotes offerrent corpus et sanguinem suum, a. s.» (9). 490. Probatur ex Sacra Scrip,tura.-Tria potissimu:m. argum.enta so– Ient a Theologis adduci ex sacra Scriptura ut thesim nostram demons– trent, quorum primum desumitur ex iis quae traduntur de sacerdotio Christi; secundum, ex celeberrimo vaticinio Malachiae, et tertium, ex verbis Institutionis eucharistiae. 491. 1. 0 ) Ex iis quae traduntur de sacerdotio Christi.-tM e le h i se– dech, rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei Altissimi, benedixit ei (Abrahae). Et dedit ei decimas ex omnibus> (10). «Dixit Dominus Domino meo: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech» (11). ((.Et alii quidem plures facti sunt sacerdotes, idcirco quod marte pro– hiberentur permanere; hic autem eo quod maneat in aeternum, sem– piternum habet sacerdotium» (12). Ex his textibus duplex conficitur argumentum: primum, ex eo quod (4) (6) (6) (7) (8) (9) (10) (11) (12) Institut., lib. 4, c. 18, n. l. Confess. Anglicana, art. 31. LEON XIII, Encyc, Apostolicae curae, 1896. Prus X, in Decr. Lamentabili; DENZINGER, 2038, 2046, 2049. DENZINGER, 948. DENZINGER, 949; cfr. praeterea DENZINGER, 424, 430, 464, 1046, etc. Gen., 14, 18. Ps. 109. Ad Hebr., 7, 23 sqs.; cfr. R. GALDós, Jesucristo, sacerdote eterno según e! orden de Melquisedech, in MisCom., 2 (1942), 36-63; J. E. COLERAN, Th<e sacrifice of Melchisedech; in ThSt., 1 (1940), 27-36.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz