BCCCAP00000000000000000000583
DE NUMERO SACRAMEJNTORUM NOVAE LEGIS, th. 1, n., 4-5 7 sumus in praesenti theologicam tradere defi.nitionem sacramenti; sed per sacramentum intelligimus: illum ritum sensibilem, illam scilicet .caeremoniam sacram, qua ,Ecclesia utitur ad sanctificationem homi– num; hos igitur ritus, seu caeremonias, dicimus esse septem, et esse di– vinitus revelatos. 5. Circa vocem «sacramentum» diligens animadversio. - Haec vox «sacramentum» etymologice· significa.t rem sacram, et ideo adhibita est ad designandas res sacras. Apud Romanes, sacramentum vocabatur pecunia quae a partibus liti– gantibus deponebatur, quamque perdebat me cujus sententia falsa judi– cabatur (1); sacramentum etiam erat jusjurandum, quo milites sese obs– tringebant servitio Reipublicae .(2). In usu ecclesiastico, sacramentum vocatum est id omne quod apud Graecos designabatur per vocem mysterion; mysterium erat res arcana, occulta, paucis communicanda .(3), et quia res arcanae sunt res sacrae, quae ad Deum dicunt relationem, ideo sacramenta vocanttir ipsa mys– teria: e. g., Trinitas, Incarnatio (4), vel ipsa voluntas Dei, vel etiam ea quae a Deo disposita sunt... Decursu vero temporis, cum intellectus hominum suam lucero, e fon– tibus Revelationis haustam, circa Sacrae Theologiae campos diffundere incoeperit, haec vox «sacramentum» restricta est ad designandum quem– dam ritum sensibilem ab Ecclesia a,dhibitum ad significandam et confe– rendam gratiam quam ex institutione divina Christi significat; sacra– menturn igitur hodie significat illtim ritum sensibUem a Christo institu– tum, et quidem permanenter, ad conferendam gratiam quam significat; ita illa vox, quae in praeteritis temporibus ecclesfasticis, plurimos sensus et acceptiones admisit, hodie hunc sensum bene determinatum et fixum acquisivit in usu ecclesiastico et theologico (5). Haec animadversio, quanti momenti sit, postea apparebit, ubi de pro– batione· existentiae sacramentorum in specie, nam argumenta desumi non poterunt ex eo quod in Sacra Scriptura vel in 'l'raditione haec vox inveniatur, sed ex eo potius quod ipsa res ibi contineatur. Novae Legis. Quod sacramenta adfuerint in Vetere Testamento, ne– mini est dubium (6); sacramentum sic dictum naturae, circumcisio, agnus paschalis, ablutiones, aspersiones plurimae et alia hujusmodi, sa– cramenta erant ad fidem in Christum :Mediatorem profitendam, adque gratiam significandam et per Christum conferendam; sed, omnibus his (1) «Ea pec,u'tlia, quae in judicium venit in litlbus, sacramentum a sacro. Qui petebat, et qui inficiabatur de aliis rebus, uterque quingentos aeris ad pontificem deponebat; qui judicio vicerat, suum sacramentum a sacro aufe– rebat; victi ad aerarium redibat». VARRO, De lingua latina, lib. 4. (2) Ita HoRAT., lib. 2, Od. 14: «Non ego perfidum dixi sacramentum». Cfr. TER• TULLIANUS, De Corona, c. 11, PL., 2, 111. (3) «sacramentum (secretum) regis abscondere bonum est». Tob., 12, 7. (4) «Magnum est pietatis sacramentum (mysterium), quod manifestatum est in carne». I Tim., 3, 16. . Cfr. de hac re P0URRAT, La Théologie sacramentaire, c. 1 et 2 ; DE GHEL· LINCK, Pour l'histoire clu mbt «sacramentum», 1 vol., Louvain. (5) Protestantes non tantum ipsam rem, sed etiam nomen signl blaspheinant; cfr. LUTHERU/3., De Captiv. babyl. eccL, c. «De' matrimonio»; cfr. DE GHEL• LINCK, DE BACKER, P0UKENS, LEBACQZ, Pour L'histoire clu mot «Sacramen– tum», r. Les Antiniceens (Louvain, 1924); A. MrcHEL, Sacrements, DTO., 14, 485-493. (6) Ofr. infra, n. 175 sqs.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz