BCCCAP00000000000000000000583

2_5_4_______D_E_S_S_M_A. EUCHARIST1A, th. 9, n, 468-469 B) Sed virtute divina sustentantur. Nihil igitur aliud restat nisi quod accidentia panis et vini sustenten– tur in suo esse virtute divina; et hoc nemini mirum esse videtur, quan– doquidem, ut ait Stus. Thomas in h. l., «cum enim effectus magis pen– deat a causa prima quam a secunda, Deus, qui est causa prima subs– tantiae et accidentis, per suam infinitam virtutem conservare potest ac– cidens, substracta substantia, per quam conservatur in esse sicut per propriam causam; sicut etiam alias effectus naturalium causarum po– test producere sine naturalibus causis, sicut humanum corpus formavit in utero Virginis sine virili semine» (6). Ut autem hanc doctrinam recte intelligas, notare debes quod causa– litas substantiae respectu accidentis, est duplex: primo enim substan– tia est causa materialis accidentis, in quantum subjectat ipsum; secun– do est causa quasi efficiens, in quantum accidens ab ea dimanat per quamdam resultantiam et jugiter conservatur per continuum influxum; porro, quando dicimus virtuterri. divinam sustentare accidentia panis et vini, non volumus dicere quod ipse Deus munere causae materialis fun– gatur respectu accidentium, sed solum quod eminentiori modo suppleat infl.uxum substantiae quo accidentia coriservabantur in sui esse; Deus igitur vices gerit substantiae non quatenus substantia erat causa ma– terialis, sed potius quatenus causa efficiens, sustentans accidentia mo– do eminentiori quam propria eorum substantia. Pars 2.ª: Si tamen comparentur inter se, sola quantitas... 469. Probatur. a) Ex eo quod accidentia subjectantur in substan– tia mediante quantitate; quapropter necesse est, nisi aliud miraculum intercedat, quod eumdem ordinem servent inter se quem servabant ante transsubstantiationem. Ergo omnia accidentia subjectantur in quanti– tate dimensiva, quae proinde sola manet virtute divina sine subjecto inhaesionis. Sciendum enim est quod quantitas dimensiva est primum ·accidens quod directe et immediate afficit substantiam quam extendit in partes extra partes; caetera alia accidentia nonnisi substantiae jam extensae adveniunt; haec igitur est lex naturalis et generalis, quae, nisi per no– vum miraculum suspendatur, debet etiam in praesenti admitti. Jam– vero nulla adest ratio admittendi hoc miraculum. Ergo dicendum restat quod si accidentia spectentur collective sumpta, subjectentur in quan– titate, hac sola remanente sine ullo subjecto inhaesionis. b) Ex testimonio sensuum. Nam sensus in suo objecto proprio non decipiuntur. Jamvero sensibus nostris apparet aliquid quantum, quod colore, sapore, aliisque proprietatibus afficitur. (6) III, q. 77, a. l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz