BCCCAP00000000000000000000583
6 DE SACRAMENTIS IN GENERE, th. 1, n. 2-4 CAPUT I DE EXISTENTIA ET NUMERO SACRAMENTORUM NOVAE LEGIS Agendum erit in hoc capite: a) de existentia et numero sacramen– torum; b) de convenientia numeri septenarii; et c) de ordine sacramen– torum inter se. ART. I De existentia et numero sacramentorum Novae Legis. TUESJ;S l.ª: Saci;amenta Novae Legis proprie dicta sunt septem, nec plura nec pauciora. 2. Status quaestionis.- Agitur in hac thesi de existentia et de nu– mero sacramentorum Novae Legis, quae omnia per modum unius pro– bantur. Quod existant in Nova Lege sacramenta proprie dicta et quod eorum numerus sit septem nec plus nec minus, veritas est revelata, quae, utpo– te a libera Dei voluntate dependens, nonnisi per revelationem innotesci potest; in hac proinde thesi probare intendimus existentiam septem sa– cramentorum esse objectum revelationis divinae. 3. Methodus adhibenda.-Aliquam veritatem esse divinitus revela– tam, duplici modo ostendi potet: directe, ostendendo talem veritatem in documentis rev'elationis esse contentam, sive in Sacra Scriptura sive in Traditione; indirecte, probando scilicet talem esse consensum populi christiani circa praedictam veritatem ante controversiam quamdan, ut merito inde deducatur ejus apostolicitas et revelatio. Nostra methodus erit indirecta, et ratio desumenda est ex praemis– sis, ex eo nempe quod in hoc tractatu ea adduci debent quae singulis sunt communia. Argumentum directum sic procederet: Ex Sacra Scriptura constat Baptismum, Confirmationem, Eucharistiam, Poenitentiam... , esse sa– cramenta Novae Legis proprie dicta, non plura nec pauciora. Atqui ista sunt septern. Ergo septem sunt sacramenta Novae Legis... Sed statim apparet quod in praesenti non possimus ita argumenta– ri, nisi velimus de unoquoque sacramento specialem instituere investi– gationem; quare argumentum indirectum praescriptionis adhibebimus, quod vim omnino apodicticam et irrefragabilem, et quidem pro omni– bús sacramentis simul sumptis, habet. 4. Explicatio terminorum.-Sacramenta. Cum nec existentiam, nec essentiam, nec proprietates sacramenti adhuc cognoscamus, non pos-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz