BCCCAP00000000000000000000583

DE SACRAMENTIS IN GENERE l. Prooemium.-Tractatus, quem nunc aggredimur, versatur circa Sacramenta Novae Legis; haec consideratio fieri potest dupliciter, sive in specie sive in genere; in specie quidem, si unumquodque sacramen– tum consideretur quóad ejus existentiam, significationem, gratiae alio– rumque effectuum productionem; in genere, si omnia sacramenta si– mul sumpta, aut saltem aliqua, considerentur in his quae omnibus, vel saltem aliquibus, sint communia.' In hoc igitur Tractatu consideranda sunt ea in quibus o:m.nia sa– cramenta Novae Legis, aut saltero aliqua, conveniunt; guare merito tractatus dicitur de· sacramentis Novae Legis in genere (1). Cum igitur hoc a priori nullo modo statuendum sit, sequitur quod iste Tractatus post considerationem omnium sacramentorum in particu– lari debitum locum occuparet; tune enim, per modum conclusionis pos– semus scire quaenam ómnibus, quaenam vero aliquibus, sacramentis communia sint; sed, cum mens nostra conceptus claros acquirere deli>eat antequam considerationem uniuscujusque sacramenti arripiat, neeesse est statim incipere tractatum de Sacramentis in genere. Ordo dicendorum.-Tractatus complectitur sex capita in quibus agendum nobis est: Caput I: De existentia et. numero sacramentorum Novae Legis. Caput 11: De eorum essentia. Caput III: De eorum efficacia. Caput IV: De eorum ministro. Caput V: De ·eorum subjecto. Caput VI: De eorum auctore. (1) Praeter Scholasticos Veteres in Ind. Bibliograph. citatos, consulendi sunt inter modernos tractatus de Sacramentis in genere: BELLARMINUS, BILLUART, BILLOT, FRANZELIN, HERVE_ HUGON, JUNGMANN, LEPICIER, ·LERCHER, MANZOll:\'I, MATTIUSSI, MAZZELLA (H,), PESCH, SACRAE THEOLOGIAE SUMMA, DE SMET, TAN• QUEREY, VAN NOORT, ZUBIZARRETA; POURRAT, La Théologie sacramentaire, Pa– rís, 1910; HuGoN, _La causalité instrumentale en théologie, París, 1907; QIHR, Les sacrements de l'Eglise catholique. · Alia opera citata invenies in decursu tractatus. "

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz