BCCCAP00000000000000000000583

234 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 7, n. 436-438 Pars 2,ª: Totus atque integer... sub singulis cujusque speciei partibus ante separationem. 436. Status quaestionis,.:_Si species eucharisticae citra earum frac– tionem exspectentur, efformant quoddam continuum. In hoc autem con– tinuo possunt assignari partes, sive superiores, sive inferiores, sive me– diae; quaeritur proinde utrum in omnibus et singulis partibus hostiae non fractae sit :totus et integer Christus. Respondemus affirmative. 437. Censura.- Sunt aliqui auctores, inter quos Soto, qui hanc doc– trinam esse de fide existimant; sed generatim hoc negatur ab aliis Theo– logis, qui contenti sunt cum hac alia censura: saltem theologice cer– ta (7). In Concilio Tridentino res certo non fuit definita, sed ejus mens non parum innuitur quando dicit: «Totus et integer Christus sub panis specie et sub qualibet ipsius speciei parte; totus item sub vini specie et sub ejus partibus existit» (8). 438. Probatur. a) Probavimus in parte praecedenti totum atque 'integrum Christum esse sub singulis partibus speciei separatione Jacta. Atqui non posset esse sub singulis speciei partibus separatione facta, si ante separationem non esset in tato cóntinuo. Ergo... Prob. minar.: Si enim ante separationem non esset Christus in qua– libet parte assignabili continui poneretur in partibus separatis vi ip-, sius fractionis, seu divisionis. Sed ipsa sola specierum divisio non efficit, nec efficere potest, quod Christus sit nunc ubi antea non erat; nam divisio qua talis mutare non potest consecrationem jam factam, nec ipsa vim habet novae consecrationis. Ergo si totus atque integer Chris– tus est sub singulis cujusque speciei partibus separatione facta, necesse est ut ante separationern adesset sub qualibet parte assignabili continui. b) Per transsubstantiationem id effectum est: ut sit substantia Cor– poris et Sanguinis Christi, ubi antea erat s.ubstantia panis et vini. At– qui substantia panis et vini erat in quibuslibet partibus continui. Ergo etiam substantia Corporis et Sanguinis Christi. .. Et haec doctrina non parum confirrnatur si attendas ad modum agen– di Christi in consecratione panis et vini; ipse enim Jesus «accepit pa– nem et benedixit ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite et comedite: hoc est corpus meum» (9). Jamvero panis, ad transsubstan– tiationem requisitus, eodem modo habetur in magna quam in parva di– mensione panis, tam in parte sensibili quam in non sensibili, tam in partibus post separatiónem quam ante separationem... Quae omnia si aliquid probant, hoc saltero clarissime ostendunt: quod modus essendi Christi in Eucharistia abstrahit omnino a magna vel a parva dimensione, quod proinde indifferenter continetur in una vel in (7) SUAREZ, De Eucaristía, disp. 52, sect. 2, n. 9; VALENTIA, in III, disp. 6, P. 2. (8) DENZlNGER, 876. (9) Mt., 26, 26.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz