BCCCAP00000000000000000000583
2 DE SACRAMENTIS IN GENERE. RROOEMIUM Mors igitur Christi praecessit tamquam quaedam causa universalis, quae indiget singulis applicari ad deletionem peccatorum; causa univer– salis deletionis peccatorum dicitur mors Christi, quatenus de se suffi– cientissima estad remissionem cujuslibet peccati, quin tamen ejus virtus ex se determinetur ad aliquod subjectum determinatum in particulari; ideoque debet applicari per varia media ad unumquodque individuum; sic ego dicere possem solem esse causam universalem illuminationis aeris, quatenus sol, ex se, potens est omnia loca clarescere; sed, ut effectum illuminationis sortiatur, necesse est ut unusquisque calorem sibi applicet per convenientem suipsius ad solem approximationem. «Quia vero, sicut jam dictum est, mors Christi est quasi universalis causa humanae salutis (universalem autem causam oportet applicari ad unumquemque effectum), necessarium fuit exhiberi hominibus quae– dam remedia per quae eis beneficium mortis Christi quoddammodo con– jungeretur. Hujusmodi autem esse dicuntur Ecclesiae sacramenta» (2). Nunc igitur, gravis occurrit cum Protestantibus disputatio, quia ipsi totis viribus negant sacramenta a Christo Domino instituta tamquam media applicativa Redemptionis Christi, et solum adhibent fidem (in– tellige fiduciam, de qua confer Tractatum de Gratia Christi), per quam dicunt, nos apprehendere justitiam Christi, et peccata jam nobis non imputari; quod, an verum sit, an potius impium, et absurdum, et hae– reticum, in Tractatu de Sacramentis debemus considerare. Modus procedendi.-Cum igitur res sit tanti momenti, oportet ali– quid dicere de methodo in hujus quaestionis investigatione sequenda; porro, sacramenta sunt liberae institutionis ad communicandos homi– nibus fructus Redemptionis; cum enim in his quae a libera alicujus. voluntate dependent, nihil valeat ratio a priori statuere, sequitur me– thodum nostram esse debere a posteriori, investigando scilicet, non qua– modo Redemptio potuerit hominibus applicari, sed quomodo, de facto,. libera ordinatione divina applicetur. Valent hac in re sapientissima illa verba a Leone XIII edita: «Ecclesiam instituit formavitque Christus Dominus; propterea na– tura illius cum quaeritur cujusmodi sit, caput est nosse quid Christus voluerit, quidque reapse effecerit... Ecclesiae quidem non solum ortus~ sed tata constitutio, ad rerum voluntate libera effectarum pertinet ge– nus: quocirca ad id quod revera gestum est, judicatio est omnis revo– canr;J,a, exquirendumque non sane quo pacto una esse Ecclesia queat, sed· quo unam esse is voluit qui condidit» (3). Et quia voluntas Christi apparet in documentis Ecclesiae infallibilis, definitionibus Conciliorum, dictis Patrum et populi christiani consensu, patet ibi inquirendum esse quid Christus libere instituerit; cavendum ·igitur est a cavillationibus aprioristicis, quae non solum rem obscurare,. sed etiam veritatem deturpare possunt. (2) STUS. THOMAS, Contra Gent., lib. 4, c. 56. (3) LEO XIII, Encycl. «Satis cognitum», 29 jun. 1896.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz