BCCCAP00000000000000000000583
.PROOEMlUM Jesus Christus, verus Deus et horno perfectus, propter nos homines et propter nostram salutem de coelis descensus, multa sane passus est, usque tanaem ln cruce exsp1rav1t; eJus mors causa fuit nostrae salut1s, quatenus per eam chirographum nostrae captivitatis deletum est, et in pristinam filiorum Dei libertatem reduxit; ipse a captivitate diaboli, sanguine ·suo, nos redemit, vicariam satisfactionem dedit, et tandem nobis meruit gratiae restitutionem. At nunc quaeritur; passione a Christo in cruce peracta, ipso facto justificati sunt omnes omnino homines, an, e contra, indigent adhuc applicatione meritorum Christi? Profecto, Redemptio generis humani, a Christo in cruce peracta, sufficientissima fuit ad hoc u.t omnes homines, qui erant nascituri, ipso · facto gratiam acquisierint, non aliter ac peccatum Adami sufficiens etiam fuit-ut, ipso facto praevaric.ationis, omnes omnino homines debi– tum culpae contraxerint. Ecquid? Nonne audivimus a Sto. Paulo gratiam Christi, novi Adami, efficaciorem esse ad nos salvandos quam Adami peccatum ad nos coin– quinandos? «Sed non sicut delictum, ita et donum. Si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures abundavit... Si enim unius delicto mors regnavit per unum, multo magis abunaantiam gratiae et donationis et justitiae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum» (1). At contra est, quod nihil a sensu Sacrae Scripturae magis aliennm invenitur; nam, in omnibus fere paginis aperte traditur, nos, non obs– tante Christi Redemptione, adhuc nasci et esse in peccatis et sub p'otes– tate diaboli constitutos, donec aquis regeneremur et mundemur, mortem Christi imitantes, et novam vitam in nobismetipsis recipientes; et ratio est, quia Deus, qui vicariam Christi satisfactionem acceptavit, voluit aliquas conditiones apponere ad applicationem meritorum Christi om- -nibus et singulis hominibus faciendam. (1) Ad Rom., 5, 15-17. IIAN, THEOL, DOGM,-IV,;-,2
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz