BCCCAP00000000000000000000583
DE TRANSSUBSTA:NTIATIONE, th. 5, n. 393-396 205 Adesse aliquem nexum omnes concedunt, et concedere debent; sed inquiritur nunc, utrum praedictus nexus sit intrinsecus (qualis esse videtur de ipsa essentia conversionis), an tantum extrinsecus (consis– tens e. g. in sola voluntate Dei aut aliud hujusmodi). 394. Status quaestionis.-Ut hanc quaestionem rite intelligas, hunc casum considera et cum proportione de conversione eucharistica ratio– cinare. Supponas adesse coram me aliquam lagenam vini, quam tu vis aqua implere; debes proinde tuam lagenam vini evacuare ut deinde possis in ea aquam intundere. · Certo certius, inter actionem qua evacuas vinum et actionem qua effundis aquam, adest aliquis nexus, nam ideo evacuasti lagenam ut inde effunderes aquam; seu, quod idem est, evacuatio lagenae facta est in ordine ·ad effusionem aquae; quod igitur sit ·aliquis nexus unam inter et aliam áctionem, nemo est qui non videat. Nunc autem quaeritur de natura ipsius nexus; utrum nempe sit ex natura actionis, an ex aliquo sibi extrínseco; in casu citato, evidenter. est omnino extrinsecus, consistens scilicet in tua voluntate; nunc autem, sunt multi theologi qui non alium nexum admittunt in conversione eucharistica. His praemissis circa statum quaestionis, veniendum jam est ad sen– tentias theologorum: 395. Sententiae theolo•gorum,_:_.Possunt apte reduci ad duas classes, quae, nescio utrum sine scrupulo possint vocari Veteres et Recentiores; nam profecto Scotus et qui Subtilem sequuntur, inter Veteres deberent computari ratione temporis. 396. Sententia. Recentio:mm.-His tribus punctis continetur: 1. 0 ) · Actio, qua penitus destruitur tata substantia panis; haec des– tructio fit per veram ac proprie· dictam annihilationem ,(quamvis ipsum vocabulum generatim rejiciat). 2. 0 ) Actio positiva, qua ponitur sub speciebus Corpus et Sanguis Christi; haec actio positiva terminatur ad ipsum Christum, vi cujus _(actionis) vel adducitur, vel praducitur. 3. 0 ) Inter primam actionem, qua destruitur tata substantia panis et vini, et secundam, qua ponitur praessens Corpus Christi, ádest aliquis nexus, sed nexus non proveniens ·ex ipsa intrínseca natura operationis, sed ex quadam ratione extrínseca ,(2). Uti vides, duae sunt actiones positivae, ap istis auctoribus admissae; una, ad destructionem, seu annihilationem, substantiae panis, termina– ta; alia, ad positionem Corporis Christi, qui cum sit in coelo et debeat hic poni sub altari, debet: aut reproduci, aut localiter adduci; vides sA, De transsubtantiatione secundum Stum. Thomam (Barcinonae, 1926); W. LAMPEN, La dottrina della transubstanziazione secando il B. Duns scoto, in StFrairo,, 10 (1924), 127-132; A. VELLico, De transsubstantiatione juxta l. Duns scotum, in Ant., 5 (1930), 301-302; U. STORFF, De natura trans– substantiationis fuxta l. Duns Scotum . (Quaracohi, 1936). (2) BILLOT, OP. cit., pag, 344.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz