BCCCAP00000000000000000000583

i!.92 DE SSMA. EUCHARISTIA, th. 3, n. 375-377 est per ejus unionem ad Verbum; id est, ubique, et proinde etiam in pane Eucharistiae. Unde fautores hujus erroris appellati sunt Ubiquis– tae .(19). 376. Sententiae affines.-J)antur et aliae sententiae plus minusve affines istis systematibus falsis, necnon et haereticis. Joannes Parisiensis somniavit quamdam unionem hypostaticam me– diatam inter substantiam panis et Verbum mediante Corpore Christi; patet igitur quod in hac sententia remánet substantia panis et vini, non aliter ac in sententia Ruperti Tuitiensis (20). P. Bayma, S. J., secundum quem substantia panis et vini, post con– secrationem, cessaret a ratione substantiae, quatenus supernaturaliter fieret accidens, eo quod jam na,n in se, sed in alio, nempe in Corpore Christi subsisteret .(21). Rosminius, cujus haec propositio merito damnata est: «A catholica doctrina, quae sola est veritas, minime alienam putamus hanc con1ec– turam: In Eucharistico sacramento substantia panis et vini. fit vera caro et verus sanguis Christi quando Christus eam facit terminum sui principii sentientis, ipsamque sua vita vivificat; eo ferme modo quo panis et vinum vere transsubstantiantur in nostram carnem et sangui– nem, quia fiunt terminus nostri principii sentientis» (22). Uti videri potest, omnes istae sententiae duo nostrae fidei dogmata penitus infltiantur: totalem scilicet cessationem substantiae panis et vini, et conversionem unius substantiae in aliam; omnes certo fatentur praesentiam real6m non obtineri per conversionem totius substantiae panis et vini, aliumque modum assignant, qui non est catholicus. Fuerunt et alii, qul, cessationem substantiae panis et vini admitten– tes, conversionem tamen negarunt; isti fuere· Pistorienses, contra quos edita fuit Bulla <<Auctorem fidei» paulo ante memorata, et qui conver– sionem ad sententias ínter Scholasticos libere disputatas facili negotio amandabant. 377. ,J:)~!!§P_ffi.. a) Quod praesens fiat Corpus Christi per conver– -sionem totius substantiae panis... , est doctrina de fide divina catholica ·definita: Conc. Romanum; «Ego Berengarius carde credo et ore profiteor ,panem et vinum ... quae ponuntur in altari, per mysterium orationis et ,verba ministri Redemptoris substantialiter converti in veram et propriam -et vivificam carnem et sanguinem Jesu Christi» (23). .. Conc. Lateranense: «Corpus et Sanguis in sacramento Altaris vera– -citer continentur, transsubstantiatis pane in Corpus et vino in San– .guinem potestate divina ...» (24). Conc. Lugdunense 11, in professione fidei Michaeli Paleologo oblata: «Eadem romana ecclesia credit et docet, quod in sacramento panis vere transsubstantiatur in corpus et vinum in sanguinem Domini nostri Jesu Christi .. . » (25). (19) (20) (21) (22) (23) (24) (25) Ita ILLI·RYCUS, KEMNITIUS et UBIQUISTAE; cfr. SALMANTICENSE!,, De Euchar. Sacramento, disp. 1, n. 34. Cfr. DTC., art. «Eucharistie», col. 1309 sqs. Cfr. DENZINGER, 1843-1846; LAlj:OUSSE, De sacramentis, pag. 519. DENZINGER, 1919-1920. DENZINGER, 355. DENZINGER, 430. DENZINGER, 465.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz