BCCCAP00000000000000000000583
DE PRAESEJNTIA REALI CHRISTI, th. 1, n. 351-353 179. b) Nos usi non sumus verbis Christi prout lingua syro-chaldaica locutus fuerit Christus, sed lingua · graeca. Jamvero apostoli, qui lingua graeca scripserunt, verba Domini nobis referunt voce «est». Sed in lingua graeca prefecto non desunt voces et expressiones quibus sensus Domini reddi posset pro «significat», «repraesentat», etc. Objectio 4.•: Si Apostoli intellexissent verba Domini sensu proprio, mirati essent, et turbati, et explicationem quamdam quaesivissent. Atqui neutrum fecerunt. Ergo verba intellexerunt sensu metaphorico. Respondeo: Dist. major.: Si parati non essent per sermonem promissionis, tur- bati essent et explicationem quaesivissent, concedo ; secus, nego, · Objectio 5.•: Post prolationem verborum Consecrationis, Christus vocat «vinum» id quod est in calice : «Dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine • vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum in regno Patris mei» (45). Sed hoc conciliari nequit cum praesentja reali. Ergo. Respondeo: Dist. major.: Vocat «vinum» id quod est in calice consecrato, nego; quod est in alio calice non consecrato, concedo. Juxta Stum. Lucam duo sunt calices: unus, quem Dominus suscepit inter coe– nandum, et alius, super quem protulit verba consecrationis, «postquam coenavit»; jamvero verba objecta referuntur ad primum, non vero ad secundum calicem. · Et quod ordinem chronologicum, a Luca descriptum, sequi debeamus, evidens est, cum Stus. Lucas praedictum ordinem magis sequatur quam alii Evangelistae. b) Praeterea, nullum esset inconveniens in eo quod, etiam post consecrationem, sanguis Christi appellaretur «vinum», non quidem quia vinum esset, sed quia vinum in sanguinem conversum erat, et quia praesens erat sub specie vini, et quia est potus coelestis... Nonne etiam nos Sanguinem Christi, quem credimus vere et realiter esse in Eucharistia, vinum vocamus? ... 352. Argume,nt,wn ex Traditione.-Nemo est qui non videat quanti momenti sit in praesenti argumentum Traditionis exponere, quandoqui– dem adversarii hodierni totis viribus impetant dogma praesentiae realis Christi, et quidem argumentis historicis; quare exponemus: a) Argu– mentum praescriptionis; b) Liturgiarum, et c) Ecclesiae (46). 353. l.°)J Argumentum Praescriptionis.-Jam ante ortum Protestan– tismi, et jam ante haeresim Berengarii, vigebat in universa Ecclesia, Oc– cidentali et Orientali, firma, tranquilla et immemorialis fides in dogma praesentiae realis Christi in SSma. Eucharistia. Atqui ~aec fides firma, tranquilla, et immemorialis, argumentum constituit irrefragabile apos– tolicitatis hujus doctrinae. Ergo dogma praesentiae realis Christi est ori– ginis apostolicae, ideoque divinitus revelatum. Prob. major.: Constans fuit in Ecclesia praxis sacrificium eucha;ris– ticum offerendi, sacram communionem recipiendi; quod constat ex his– toria, liturgia, documentis Patrum... Id ipsum demonstrat clamor universalis contra Berengarium et No– vatores, quando isti praesentiam realem Christi negare ausi sunt. Prob. minor.: Si dogma praesentiae realis Christi originem non ha– bet apostolicam, originem habebit humanam. At quaero: Quando:r;tam haec praxis et fides incoeperint? Ubinam? A quonam? Prorsus tacet ):lis- (45) (46) Math., 26, 29; Me., 14, 25 .. Hoc argumentum plene evolutum cfr. apud STUM, BELLARMINUM, De .Eucha– ristía, lib. 2, c. 1-128; FRANZELIN, op. cit., th. 7-10; BITIFFOL, L'Eucharístie, pag, 6-480; BJ;:GUINOT, La sainte Eucharistie, 2 vol.; BAREILLE, in OTO., art. «Eucharistie», col. 1121-1183; SThS.. loe. cit., n. 85-90.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz