BCCCAP00000000000000000000583
DE MINISTRO BAPTISMI, th. 5, n. 226-227 123 - -------------------------~--- CAPUT III DE MINISTRO SACRAMENTI BAPTISMI 226. Connexio materiae.-Quando agitur de ministro baptisini. quaestio esse potest, vel de ejus valida, vel de ejus licita administra– tione; aliud enim est valide, et aliud, licite administrare Baptismum. Porro, si agitur de valida administratione Baptismi, dicendum est quemlibet, sive hominem sive foeminam, sive christianum sive paga– num, posse valide baptizare, dummodo veram materiam et debitam for– mam applicet cum intentione faciendi quod facit Ecclesia. Si vero agitur de licita administratione, distinguendum est inter so– lemnem et privatam administrationem. Sciendum enim est quod dupliciter possit Baptismus administrari: a) Solemniter, seu cum omnibus caeremoniis ab Ecclesia in Rituali praescriptis; et b) privatim, in casu necessitatis, sine caeremoniis prae– dictis, per solam applicationem materiae et formae cum debita inten– tione faciendi quod facit Ecclesia. Duplex minister.: Hinc etiam duplex minister adest Baptismi, prout sacramentum conficiatur solemniter, vel privatim. Quapropter hoc ca– put doctrinae in duos artículos dividimus, quorum primus aget·de mi– nistro baptismi solemnis; secundus vero, de ministro baptismi privati. ART. I De ministro baptismi solemnis. In solemni administratione Baptismi alius est minister ordinarius, cui ex officio et deputatione competit talis administratio, et alius mi– nister extraordinarius, qui nonnisi in casibus extraordinariis, et justa ac rationabili de causa, ex delegatione Baptismum administrat. Hinc thesis: THESIS 5.ª: Minister ordinarius Baptismi solemnis est omnis et so-lus sacer– dos; minister ve•ro extraordinarius baptismi solemnis est dia– conus qui tune, ex delegatione, utitur sua potestate. Pars l.ª: Minister ordinadus... omnis et solus sacer 1 dos. 227. Expilicatio terminorum.-Minister-est ille qui conflcit sacramen– tum. Dicitur ordinarius si ex officio; extraordinarius si ex delegatione sacramentum conficiat. · Omnis et solus sacerd_os. . Omnis sacerdos, ex eo quod sit talis, potest
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz