BCCCAP00000000000000000000583
DE MAT ~IA.ET FORMA BAPTISMI, th. 2, n. 202-207 ' 115 ritu Sancto· renasci, non deben.t reputari rite baptizati, qui in cerevisia baptizantur» (11). Similiter Innocentius II, interrogatus de valore baptismi cum saliva administrati, sic respondit: «Respondemus quod, cum in baptismo duo semper, videlicet verbum et elementum necessario requirantur, juxta quod de verbo Veritas ait: Euntes in mundum..., etc., eadem dicat. de. elemento: Nisi quis..., etc., dubitare non debes, illos non Jiabere bap– tismum, in quibus non solum utrumque praedictorum, sed eorum alte– rum est omissum» (12). Convenientias hujus institutionis optime evolvit Stus. Thomas .(q. 66, art. 3). Pars 2.ª: Sacramentum Baptismi constat .ablutione corporis tamquam ma– teria proxima. 203. Adversarii.-Sunt Graeci et Schismatici, juxta quos sola ablutio corporis per immersionem foret valida materia hujus sacramenti, non vero ablutio per aspersionem et effusionem. · 204. Censura.-Doctrina catliolica. 205: Probatur.-Christus praecepit apostolis ut bapti21arent omnes gentes, quin ullo modo determinaret modum baptizandi. Jamvero haec· vox «baptizare», graece b a p ti se in, nil aliud prae se fert nisi ablu– tionem; ablutio autem habetur, sive per aspersionem, sive per effu– sionem, sive per immersionem. Ergo ablutio corporis baptizandi mate– ria valida proxima est hujus sacramenti, quocumque modo id fíat. 20.6. Nota bene.-Quod baptismus per immersionem, aspers!onem et effusiafnem aquae sit validus, dummodo vera ablutio habeatur, clare cons– t11,t ex praxi antiquissima, tum Apostolorum, tum Ecclesiae; aliquando enim per immersionem .(13), aliquando vero per infusionem et aspersio– Iiem (14), baptismus collatus fuit; id etiam constat ex picturis catacum– barum et ex usu communi Ecclésiae. Pars 3.ª: Verba hujus sacramenti sunt: «Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti:» Sacramenta Novae Legis, uti scítur, non tantum constant rebus tamquam materia, sed etiam verbis tamquam forma; hinc maxime in– terest determinare formam sacramenti Saptismi. 207. Adversarii.-a) Montanistae, Sabelliani, nam illi baptizabant in nomine Patris et Filii et· Montani; isti vero, in nomine unius tantum personae baptizabant. · (11) DENZINGER, 447. (12) DENZINGER; 412. (13) Aot. Apost., 8, 38. (14) Aot. Apost., 16, 33.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz