BCCCAP00000000000000000000583
APPENDIX DE SACRAMENTIS VETERIS TESTAMENTI THESIS V·: Fuerunt in Veteri Testamento aliqua sacramenta. 175. Connerxio materiae.-Constat igitur quod in Nova Lege septem. sint sacramenta, seu ritus sensibiles a Christo Domino instituti, ad con– ferendam gratiam quam, ex ipsius institUtione Christi, significant, et, significando, conferunt. At quaeri etiam potest in praesenti utrum ante Christum fuerint etiam sacramenta ad conferendam gratiam. Respondemus affirmative. Ad majorem tamen dicendorum intelligentiam distinguere oportet triplicem statum naturae humanae ante Christum. a) Statum innocentiae, cujus durationem nescimus; est status ille in quo Adam constitutus est in justitia originali, perfecte ordinatus ad Deum. b) Statum naturae: qui complectitur tempus ab Adamo, peccatore, usque ad Moysem, cui Deus dedit Iegem et praecepta divina. · In noc statu nulla erat lex· scripta, ideoque homip.es observaban't praecepta naturalia et supernaturalia .(fldei, spet caritatis) ex quodam instinctu Dei interno. · Hic tamen status desinere incoepit quando Deus dedit Abrahamo praeceptum circumcisionis. e) Statum legis scriptae; - qui se extendit a Moyse usque ad praedi– cationem Evangelii, vel (juxta Stum. Hieronymum) usque ad Christi passionem. Nunc autem: 176. 1. 0 } In sta,tu innocentiae nullum fuit sacra;m,entum. a) Ita docent communiter Theologi, quia sacramenta, :tune temporis, fuissent tnutiZia ob brevitatem temporis. b) Immo, etsi tempus illud durasset, non essent sacramenta, quia;
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz