BCCCAP00000000000000000000581
PROCESOS DE BEATIFICACIÓN Y CANONIZACIÓN DE S. LORENZO 29 F. - El procurador y comisario general de la Orden clefoga a los ministros provinciales como postuladorcs de la causa de beatificación. Roma, 6 oct. 1626. - Copia auténtica. (Roma, Arch.Vat., .4rch.Congr.SS.Rituum. Pmc.374, 5r-Gv). In nomine Domini. Amen. Anno ab eiusdem Domini Nativitate millesimo sexcentessimo vige– simo sexto, Indictione nona, die vero sexta mensis octobris, Pontificatu autem Sanctissimi in Christo Patris. et Domini nostri Urbani divina Providentia Papae Octavi anno sui Pontificatus quarto. In mei Notarii publici testiumque infrascriptorum ad haec specialiter vocatorum, habi– torum et rogatorum praesentia praesens et personaliter constitutus Rev.mus Pater Franciscus de Nigro Januensis, Procurator et Commis– sarius Generalis totius Ordinis Capuccinorum, mihi notario cognitus, citra vocationem Procuratorum hactenus per eum quomodolibet consti– tutorum, sponte et de certa eius scientia, liberaque et spontanea vo– luntate et omni meliori modo, via, causa et forma, quibus magis, melius, validius et efficacius de iure fieri potuit et debuit, ac potest et debet, fecit, constituit, creavit, nominavit et solemniter et legitime ordinavit et deputavit suum et dictae eius Religionis actorem, factorem, negotio– rumque infrascriptorum gestorem ac nuncium specialem et generalem, ita tamen quod specialitlrn generalitati non deroget, nec e contra, Adm. R.dum Patrem fratrem Claudium a Salice, Provincialem provinciae Ve– netae absentem seu alium nunc et pro tempore Provincialem eiusdem Provinciae specialiter et expresse dictae eius Religionis nostrae et pro ea ad comparendum coram Rev.mis Dominis quorumcumque locorum Or– dinariis, eorumque Dominis generalibus Vicariis et aliis quibuscumque personis ad infrascriptam facultatem habentibus, iisdemque vel eorum alteri debita cum reverentia praesentandum et consignandum litteras remissoriales obtentas seu obtinendas a Sacra Rituum Congregatione de et super beatificatione et canonizatione Servi Dei Fratris Laurentii a Brundusio eiusdem Ordinis, et iuxta illarum serié~m et tenorem pro– cedi petendum, et scripturas quascumque tam publicas quam privatas ac epistolas ad causae huiusmodi favorem spectantes et pertinentes, ubi opus fuerit, producendum, et recognosci petendum et videndum, et quoscumque testes desuper inveniendos inducendum, eosque super sanc– titate vitae et miraculis dicti Servi Dei fratris Laurentii per quoscum– que notarios publicos super praemissis deputandos examinari facien– dum, petendum et obtinendum; et si necesse erit pro praemissis omni– bus et singulis, et eorum executionem in quocurnque foro et iuditio, et coram quibuscumque Dominis Iudicibus, tam saecularibus quam ec– clesiasticis, ordinariis, extraordinariis, delegatis, subdelegatis in qua– cumque Curia et instantia cornparendum, agendurn ac iura quaecumque ad causarn huiusmodi facientia in omnibus et per ornnia defendendum, et quodcumque iuramenturn, licitum tarnen et honestum, desuper neces– sarium et opportunum dandum et praestandurn cum facultate substi– tuendi etc., et generaliter etc., prornittens etc. Super omnibus et singulis praernissis petitum fuit a me Notario publico infrascripto ut unum vel plura publicurn vel publica facerem at– que conficerem instrurnentum et instrumenta, prout opus fuerit, et re– quisitus ero. Acturn Rornae in Regione Trivii in conventu dictorum RR.PP. Ca– pucinorum, in cella dicti R.rni Domini, ibidem praesentibus, audienti-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz