BCCCAP00000000000000000000581
28 P. MELCHOR DE POBLADURA possunt, deperirent; sed cum aliis alibí colligendis, ad perpetuam reí notitiam asservarentnr, suoque tempore ad Sanctissimum transmitti possent. Quia ergo ab IIl.ma ac Rev.ma Dominatione Vestra nihil ad hanc usqne horam emanavit, idcirco F. Joannes Baptista a Castano, sacerdos capnccinus, licet immeritus, et apud 111.mam ac Rev.mam Dominationem Vestram Procurator in hac causa deputatus, dudum oretenus porrectas preces quin etiam per exhibita memoralia humilime repetitas, nunc ite– rum sibi esse innovandas necessarium duxit, supplicando Ill.mam ac Rev.mam Dominationem Vestram instanter, instantius et instantissime, quatenus dignetur authoritate sua ordinaria canonicam et exactissimam inquisitionem instituere ac efformare, tam super fama sanctitatis et communi populorum devotione, quam super integritate vitae ac miracu– lis praedicti nunc felicis recordationis P. F. Laurentii a Brundusio, sa– cerdotis et concionatoris capuccini, olimque totius Ordinis Minorum Ca– puccinorum Generalis Ministri, quod etc. Apud Ill.mam ac Rev.mam Do– minationem Vestram Procurator, prout supra, designatus. Subscript. F. Jo. Baptista a Castano, sacerdos capuccinus, licet immeritus. Nos attendentes petitionem huiusmodi honestam esse ac de vestra scientia, prudentia et pietate plurimum in Domino confisi, vos duos et unumquemque vestrum, tam simul quam divisim et in solidum, ad instruendos ac formandos processus tam super fama sanctitatis et populi devotionc, quam super integritate vitae ac miraculis et gratiis praedicti Patris Laurentii a Brundusio, sacerdotis capuccini, constituimus ae de– putamus, dantes vobis duobus et unicuique vestrum faeultatem super praemissis et aliis a saeris canonibus requisitis, in genere et in speeie, adhibito tamen Jacobo Antonio Cerruto Notario et Actuario eausarum civilium curiae nostrae Arehiepiscopalis, inquirendi super articulis et interrogatoriis datis ac dandis, testium iuramenta recipiendi eosque exa– minandi, citandi quos et quoties opus fuerit, inobedientes compeseendi sub censuris et rioenis vobis et unicuique vestrum benevisis, aliaque om– nia et singula quae ad plenam et legitimam in huiusmodi negotio pro– bationem neeessaria et opportuna fore iuxta eorundem sacrorum cano– num decreta cognoveritis faciendi, gerendi et exereendi. Et haee tam ad perpetuam reí memoriam, quam ad alium bonum finem et effeetum. Volumus autem quod in hoc negotio vigore praesentium ad abun– dantiorem cautellam citetur advocatus Fiscalis curiae nostrae Archi– episcopalis, ad dandum interrogatoria contra testes in praemissis indu– cendos et examinandos, si quae dare voluerit. Et si interrogatoria aliqua dederit, quod admittantur et testes iuxta illos [ !] prius fideliter inter– rogentur; et pariter citato eodem advocato Fiscali, in quolibet aetu procedatur. Et quod postquam processus isti perfecti et in scriptis per eundem Cerrutum Notarium et Actuarium redacti et transumpti fuerint, illos sub sigillo uniuscuiusque vestrum conclusos, quanto citius nobis consi– gnari curetis. In quorum fidem etc. Datum etc. ex Palatio Archiepiscopali Mediolani die XXI decem– bris 1625. Lud. Barbavaria Can. ordin. et Cancel!. Archiepiscopalis. Fr. Card. Borromeus Archiep. Medial.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz