BCCCAP00000000000000000000581

26 P. MELCHOR DE POBLADURA C. - Letras postulatorias del emperador Fernando II al papa Ur– bano VIII. Virna, 31 agosto 1624. - Orig. (Roma, Bibl.-Vat., Barb.lat. 6834, 11). Beatissime in Christo Pater, Domine Reverendissime. Post officio– sissimam commendationem filialis observantiae continuum incrementum. Vitae sanctimonia P [atris] olim Laurentii Brindisi Capuccini, usque adeo hisce in partibus fama publica inclaruit, ut in omnibus suis actio– nibus semper divini quid resplenduisse videatur. Meminimus enim non absque singulari consolatione acrem illius fervorem in coneionando, pro– fusam erga Deum pietatem, labores, pericula et molestias, quas non alío fine, quam ut animarum quaestum faeeret, tum alibí, tum in hisce Regnis et Provineijs domi militiaeque strenue exantlavit, ipsis quoque barbaris atque haereticis obstupescentibus, quod ínter medias armato– rum acies inermis miles, Christi gloriosum Crurifixi tropheum legioni– bus ingenti fidueia praeferens, velut mortalitatis terminos supergressus, et loriea fidei galeaque salutis abunde munitus, nec tela nec enses, aut candentes globos, aliasque saevientis Bellonae furias formidans, vultu placido, animo tranquillo, et eadem securitate, qua in choro divinis offi– ciis intentus, versaretur. Postquam vero annorum plenus magnum immortalitatis iter est ingressus, frequentibus miraculis in hanc usque horam sanctitatis illius fidem adstrui intelligimus; quamobrem gratitudinis debito, et peculiari erga virum reverentiae affectu commonemur ad honorem et gloriam il– li us, qua iam pridem ínter beatorum sedes coronatus refulget, quantum quidem per Nos fieri queat, in terris quoque propagandum. Id vero pen– debit ab auctoritate suprema et Sanctitatis Vestrae censura divina, si, quod obnixe, et una nobiscum Serenissima Imperatrix Coniux nostra charissima, suffragiis precibusque coniunctis, rogamus, memoriam il– lius Decreto Apostolico in Beatorum classem declarare dignabitur. Exul– tabit universus Capuccinorum Ordo Religiosus, et illius exemplo, animi generosi ad res strenue fortiterque gerendas altius insurgent; Nobis autem et Serenissimae Conthorali nostrae cum devotionis incremento gaudendi, et peculiares Sanctitati Vestrae gratias habendi occasio dabi– tur, prout diffusius exponet Orator noster Illustris Savelli Prínceps; atque hoc insuper Sanctitatem Vestram cuí praepotens Numen felicis– simos Pontificatus annos multiplicet, nunquam non a nobis filiali amoris affectu coli et observari. Datum in Civitate nostra Viennae pridie Kalend. Septembr. Anno Domini mill.mo sexrentessimo vigesimo quarto, Regnorum nostrorum Romani quinto, Hungarici septimo, et Bohemici octavo, Eiusdem Sanctitatis Vestrae obsequens filius (L.S.) Ferdinandus Beatissimo in Christo Patri D.no Urbano octavo Divina providentia Sanctae Romanae ac Universalis Ecclesiae Smnmo Pontifici, Domino Reverendissimo 56 • 5 n En el reverso, al lado de la dirección, otra mano añadió: « A Mons. Ri– nuccini che ne parli a Nostro Signore [ ?] et mandi la Iettera al Sr. Carel. Ma– galotto >).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz