BCCCAP00000000000000000000580

419 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (5) praeficitur; insuper munus conservavit casus conscientiae tra– dendi atque exponendi. Die 1".l, novembris anni 1631 Bernardinus iterum ad urbem Interamnae revertitur qua superior et casuum conscientiae lector; mense aprili anni 1633 renuntiatur definitor provincialis et superior coenobii Perusini; in his muneribus con– firmatur die 14 maii anni 163,!, quibus accedit officium custodis custodiae Perusinae, atque die 9 iulii insequentis anni 1635 Beva– gnae ad superos volavit (7). 2. - D e s e i e n t i ci e t o p e r i b u s s e r i p t i s . Munia, quae Bernardinus Nucerinus diu obiit, satis osten– dunt euro dotibus docendi et regendi necessariis praeditum esse. Praeterea secundum testimonium Ludovici Jacobilli, qui proba– biliter euro cognovit, exstitit «concionator insignis et peritissi– mus in lingua hebraica» (8). Ad opera autem scripta quod atti– nent, teste Necrología provinciae Umbriae, ipse reliquit multa manuscripta de re theologica et patristica (9); nihilominus Or– dinis bibliographi hoc nomen silentio praetermittunt (10). Pro– fecto Bernardinus multa scripsit, e quibus alía deperdita sunt, alia adhuc conservantur. In catalogo post annum 1870 composito asseritur quod tune in bibliothecis provinciae Umbriae adserva– bantur: a) quatuor volumina explanationis in Libros Sententia– rum Seraphici Doctoris S. Bonaventurae; b) commentarius in Li– brum de Anima; e) alius commentarius in Aristotelis Philoso– phicum; d) itero in Logicam Aristotelis; e) tractatus in Sum– mulis; f) Tractatus theologicus de passione Christi et de Beata Virgine. Laudatus L. Jacobilli hos quidem tractatus ignoravit, sed addit Bernardinum scripsisse «Opus Angelicum, sive de An– gelomachiae Angelis et de 9 Choris Angelorum», quod etiam in catalogo Romano describitur (11). (7) Cf. FRANCESCO DA VICENZA, O.F.l\LCap., Necrologio dei Frati Minori Cap– puccini della provincia Serafica II, Foligno 1926, p. 381. (8) Cf. L. JAC0BILLI, Bibliotheca Umbriae, sive scriptores provinciae Umbriae, Fulginae 1658, p. 70. (9) Cf. FRANCESCO DA VICENZA, Necrologio, loe. cit. Notitiae autem excerptae sunt ex veteribus documentis, quae medio saec. XVIII Alexius Perusinus, O.F.M.Cap., transcripserat. (10) Nimirum, BERNARDUS A B0N0NIA, O.F.l\f.Cap., Bibliotheca scriptorwn Ordi– nis Minorum S. Francisci Capuccinorum, Venetiis 1747; Jo. HYAC. SBARALEA, O.F.l\I. Conv., Supplementum et castigatio ad scriptores trimn Ordinum S. Francisci I, Ro– mae 1908. (11) Catalogus, ex quo has notitias depromimus, servatur Romae, Arch.gen.O.F.M. Cap.: G.138/9. Fontes, e quibus notitiae hauriuntur, non significantur; tempus au-

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz