BCCCAP00000000000000000000580
(58) P. MELCIIIOR A POBLADURA 472 Quod eo maxime (ut iam quasi practice loquar) facere debes, quia Ecclesia sua auctoritate nobis concedit facultatem ita interpretandi Scripturas, ut Virginem sub peccato originali de facto contracto non comprehendant. Et non solum dat nobis licentiam bene et digne sentien– di de puritate et sanctitate Virginis; sed etiam nos invitat, et conces– sis indulgentiis inducit. Quis ergo potest recta ratione aliter de Vir– gine sentire? Cum praesertim recta ratio et pietas postulet, ut quam possimus optimam existimationem de illa habeamus; et unusquisque ita esse debeat erga illam animatus et affectus, ut si in eius arbitrio et potestate situm esset, hoc illi privilegium concedere, non dubitaret. Ergo saltem in iudicio ferendo, quod nobis concessum est, convincimur ut in illius favorem inclinemur. Nam si Virgo fuit revera (ut mihi persuadeo et hactenus demonstravi) immunis a peccato originali, non potest esse dubium, quin et ex parte sua et ex parte nostra maxime cupiat, et quasi requirat a nobis, ut ita de illa propter honorem suum et Filii existimemus. Sin autem ( quod minime puto) in peccato origi– nali forte concepta fuit, tamen quia adeo integrum per Ecclesiae iudi– cium nobis est, ob tam multa et magna argumenta probabiliter existi– mare contrarium, eumque honorem, quantum in nobis est, ei tribuere; dubitari non potest quin Virgini summe placeat hoc nostrum tam pro– babile studium. Quod si ita feceris, et te ipsum pro eius innocentia originali, quantum in te est, propugnatorem acerrimum exhibueris (ut te etiam atque etiam rogo), audeo et ipse tibi polliceri eiusdem Virginis mus omnium Joannes Vitalis, O.1\Iin., in Dcfcnsorimn B. "Virginis an. 1889 IIalensi tribuit quod hactenus dictum erat de omonimo ang!ico Alexandro Neckam (1157- 1217), qui reapse primum immaculatam conceptionem negavcrat, d postea admisit, immo paulo ante mortcm in commentario ad Cant. Cantic. claris verbis sententiam €Xposuit. Laudato Defensorio innixi ceteri deinde traditam notitiam et tractatus mariologicos Alexandro Halensi tribuerunt, v.gr . Guliclmus de Vorillon, 0.1\lin., Bernardinus de Bustis, O.F.1\I.Obs., Pelbartus de Tenwswar, O.F.l\1.Obs., et alii. Cf. A. EMMEN, O.F.1\1., Un «Jlarialc» attrilmito falsamente ad Alcssandro d'Hales, in Studi F'ranc. 16(1\M4J, p. 3-12; Fr. 1\I. l\!ILDNER, O.S.11!., Thc Oxford Thcologians of the thirtccn Ccntury an,Z thc Immaculatc Conccption, in 11larian1<1n 2(1940), p. 285-295;A. N0Y0N, Notes bibliogm¡,hiqucs sur l'histoirc de la théologic de l'Im– maculéc Conccption, in Bnllct. lit t. cccl. ( Toulouse) (19H), p. 21:1-221. Afferimus huins eventus versionem medio saec. XVI a Francisco Canophilo, O.F.1\I.Obs., traditam. Is enim ostendens doctrinam conceptionis immaculatae argumento ex revelationi– bus desumpto, haec verba profert: « (,luarto fuit (revelatio) Doctoris irrdragahilis Alexandri de Ales, qui legens in Universitate Parisiensi, nolens assentire conceptio– ni Virginis, in festa Conceptionis tot infirmitates arripuebant eum, ut velut mortuus videretur; et hoc iteratis vicibus per multos annos in codem festo. Admonitus ergo a suis discipulis, in se revertens, vovit Beatae Virgini, quod si eum liberaret a tali morbo, quod assentiret et teneret suam sanctissimam conceptionem. Et statim reductus cst ad pristinam sanitatem. Et composuit unum librum ad honorem Con– eeptionis Virginis, qui dividitur in sex libros, et in fine tertii libri facit unam quaestionem: Utrum Beata Virgo fuerit concepta sine peccato originali ?, et in corpore quaestionis ponit tale exemplum ». Cf. F'RANCISCUS CANOPHILUS, O.F.1\i.Obs., Oeconomia concianalis su¡,er Evangeliis quadragesirnae, Venetiis 1551, f. 211 v. - De .Joanne Bacone, sen de Baconthorp (t 1346), O.Carm., cf. H. HURTER, Nornenclator literarius theologiae catholicae II, Oeniponte 1906, col. 544.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz