BCCCAP00000000000000000000580

( 4) P. MELCHIOR A POBLADURA 418 quod inter testes qui die 11 augusti huius anni professioni fra– tris laici Augustini a Terni interfuerunt, ipse quoque recense– tur (1). Reliquae notitiae, nimirum de studiis peractis, rebus gestis perfunctisque muneribus usque ad annum 1614 nos penitus latent. Mense maio anni 1614, praeside Hieronymo a Narni Ordi– nis definitore generali, coacta sunt Spoleti comitia provinciae Umbriae, atque disceptationibus die 16 habitis interfuit qua «scriptor ad hoc deputatus» Bernardinus a Nuceria (2); qui cum intelligentiae et scientiae specimina laudabilia iam dedisset, in hoc eodem capitulo renuntiatus est professor logicae et linguae hebraicae (3). Quas quidem disciplinas iuvenibus religiosis tradi– <lit in coenobio Perusino usque ad mensem aprilem anni 1617, quum in eodem coenobio lector theologiae nominatur (4). Die 9 februarii insequentis anni 1618 una cum discipulis theologis transfertur ad Tiphernum Tiberinum (Citta di Castello), atque die 28 aprilis anni 1619 in munere confirmatur (5). Die autem 13 iulii anni 1619 eligitur superior illius communitatis religio– sae, usquedum die 6 maii anni 1622 constitutus est praeses coe– nobii oppidi Bevagna. Exinde verbo Dei disseminando eum ope– ram dedisse existimamus. In actis capituli provincialis die 11 maii anni 1629 nomen Bernardini Nucerini invenitur, atque a superioribus provinciae nominatur praeses coenobii Interamnae (Terni) et simul lector casuum conscientiae (6); die 24 maii insequentis anni 1630 eligi– tur insuper definitor provincialis atque communitati Assisiensi (1) Cf. Libro dellc professioni 1573-1593, fol. 23r. Codex adser.vatur Assisil, Arch. O.F'.l'rf.Cap. (2) Cf. Atti dclln provincin di S. F'ranccsco ncl qiwlc (!) si nota no nnno pcr anno tutti gli atti principnli capitolctri (1614-1898). Hoc manuscriptum, ex quo notitiae bio– graphicae Pxcerptae sunt, adservatur Assisii in Arch. O.F'.M.Cap., absque ulla sig– natura. De Bernardino Nucerino breviter quoque disserit Franciscus a Vicenza, O. F.lvI.Cap.: Gli scrittori cctppuccini della provincia Scrafica. Note biografichc e bi– bliografiche, Foligno 1022, p. 96s. (3) Brevi apostolico Apostoliccte scrvitiitis (31 iul. 1610) Paulus V omnibus Regularibus praescripserat studium linguarum ht•braicae, graecae et latinae in or– dine ad cognitionem sacrae scripturae. Cf. J\lELCHIOR A POBLAIJURA, O.F.J\1.Cap., Historia genera/is Ordinis I<'rCLtrurn l\Iinorwn Capuccinorum I, Romae 1947, p. 218s. (4) Illo aevo unus idemque professor toto curriculi studiorum septennio iuve– nes religiosos moderabatur et erudiebat. Cf. MELCIIIOR A POBLADURA, op. cit., p. 221. (5) Tune Fratres Capuccini morabantur in altero, quod in hac urbe extruc– tum fuerat, coenobio an. 1589, cuius ecclesia an. 1605 D. Antonio Patavino conse– cratur. Cf. G. CAPPELLETTI, Le chiese d'Italia IV, Venezia 1846, p. 724; Lexicon Capuccinurn, Romae 1951, col. 410. (6) Anno 1618 ordinationibus generalibus statutum erat ut in praecipuis cuius– que provinciae coenohiis saltem ter in hebdomada et diebus festivis collationes de casibus conscientiae haberentur a patribus idoneis explicatae, quibus tam sacer– dotes quam clerici adesse tenebantur. Cf. MELCH!OR A PoBLADURA, op. cit., p. 219.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz