BCCCAP00000000000000000000580
(56) P. MELCHIOR A POBLADURA 470 lum in anima sed etiam in utero. Dicitur autem Sap. 1: In rnalevolani anirnam non intrabit Sapicntia, nec habitabit in corpore subdito pec– cati (193). Haec ille. Sed minus est digna anima habitatione Sapien– tiae, si peccato mortali, quale est originale, aliquando subdita fuerit, quarn si fuerit aliquando subdita peccato veniali; et corpus etiam ma– gis inquinatur per originale quam per veniale. Ergo. Quinta ratio D. T h o m a e: Quia sic in Virgine impletur illud Cant. 4: Tata pulchra es, mnica mea, et macula non est in te (194). Haec ille. Sed quomodo hoc dictum satis adimpleretur in Virgine per solam exclusionem peccati actualis, si in ea ponatur peccatum origi– nale? Quomodo pro illo ternpore, quo fuit infecta macula et contagio– ne originali, et Deo exosa et inimica, verum fuit <licere: Pulchm es, amica mea, et macula 110n cst Íll te? Dices quo<l non necesse est ut illa scriptura verificaretur de Virgi– ne pro illo tempore, quo erat in peccato originali; sed postquam ab illo fuit sanctificata. At si haec responsío valeret, ego quoque possem <licere D. Thomae, quod per illam scripturam minime probat beatam Virginem numquam habuicise peccatum actuale, quia non oporb.•ret ut illa verificaretur de Virgine, quando erat in peccato actuali, sed post– quam ab illo fuit iustificata. Tandem arguo contra D. T h o m a m ex suppositione ipsius; quod enim beata Virgo non commisit unquam peecatum actuale; sed si pec– catum originale contraxisset, tandem commisisset etiam aliquod pec– catum actuale. Prob:ttur 12r D. Augustinum contra Julianum, ubi su– pra (195). Profecto, inquit, si Christus, minor existens, originale pec– catum habuisset, grandioris aetatis accessus, actuali non caruisset. Sane qui maior existPns actuale habuit, minor existens originale non habebit. Haec ille. Pari ergo modo: Si beata Virgo originale pecca– tum habuisset, actuali in postPrum non caruisset. Quod est contra ip– sum D. Thomam. Quod si dicas: non valet, quia peccatum originale habuit Virgo vi suae eonceptionis, actuali autPm caruit per gratiam; Christus autem utroque canlit per naturam. Responden: quod sicut bPata Virgo caruit actuali rwr gratiam, quod alioqui ex natura habuisset, ita etiam debuit, et multo magis <lecuit, ut etiam per gratiam careret originali, quod alioqui ex vi suae generationis habuisset. Nec enim minus potens fuit Deus gratia ad praeservandam Virginem ab actuali, quam ab origina!i, ut dietum est. Itaque si D. T h o mas ob huiusmodi suas rationes non etiam con– cedit beatam Virginem fuisse immunem a peccato originali, oportet ut vel etiam neget fuisse praeservatam a peccatis actualibus, quod esset erroneum; ve! ut hoc concedat sine hisce suis idoneis argumentis, at– que adeo contradicat sibi ipsi. (193) Sap.1, 4. (194) Cant. 4, 7. (195) Vide supra, nota 96.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz