BCCCAP00000000000000000000580

469 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (55) sanctitatis amatrJrem talem sibi formare l\1atrem, quae ornnino esset pura et saneta, et ab omni peccato aliena. Ergo talem sibi rnatrem condidit. Quia, ut ait S. A u g u s ti n u s, lib. 3 de lib. arbitr. c. 5: Quicquid tibi cum ratione occurrerit, hoc scias fecisse Deum (188). Confirmatur secundo ex similitudine quam esse oportuit inter Fi– Iium et Matrem, praesertim in moribus et gratia, et animae et corpo– ris puritate. Ergo decuit ut carentia peccati originalis essent símiles, licet non aequales. Unde D. A u g u s ti n u s, lib. de Assmnptione Vir– ginis, c. 5: Simili coniectura utetur ad carnem Virginis non vidisse corruptione, qua nec illam vidit caro Christi (189). Et certe magis decens erat praeservare Matrem a peccato origi– nali, quam a corruptione carnis a lege fomitis, ab illa in dolore paries filios, quia peccatum originale est maius malum, neque pertinet ad hono– rem Filii neque ad dignitatem Matris; cui si daretur optio, quid po– tius vellet, caren,, peccato originali an corpus suum post mortem illae– sum servare, ve! cum dolore parere filium, sine dubio illud primum eligeret. Immo, addit Cor duba (190), potius eligere debuisset ca– rere originali percato, quam esse Dei Matrem, quia si haec praecise comparentur, magis est detestanda culpa, quam quodlibet aliud ma– lum, seu carentia cuiuscumque boni. Tertia ratio D. T h o m a e ad ídem probandum. Quia, inquit, bea– ta Virgo singularem habuit affinitatem cum Christo, qui ab ea car– nem accepit. [f. 231r J Dicitur autem 2 Cor. 6: Quae conventio lucís ad Belial? (191) Subsumo: Sed maior est conventio cum Belial per pec– catum originale, quam per veniale, quia per originale horno fit filius Belial eique subditus, non autem per solum veniale. Ergo si propter affinitatem cum Christo non decuit Virginem habere conventionem cum Belial per peccatum veniale, multo minus hoc decens fuit per ori– ginale, quia pro illo tempore, quo fuisset obstricta peccato originali, nul!am prorsus affinitatem habuisset cum Christo. Quarta ratio D. T h o rn a e. Quia, inquit, singulari modo Dei Fi– lius, qui est Dei Sapientia (192), in beata Virgine habitavit, non so- (188) S. AUGUSTINUS, De libero arbitrio, lib. 3, cap. 5, n.12: PL 32, col.1276: cQuidquid enim tibi vera ratione melius occurrerit, scias fecisse Deum tanquam bonorum omnium conditorem», (189) Cf. De Assumptione bwtae Mari,w Virginis (inter opera S. Augustini): PL 40, col. 1145. (190) Cf. ANT0NIUS C0RDUBENSIS, O.F.M.Obs., Opera libris quinque digesta, lib. 1, quaest. 49, Venetiis 1579, p. 399<t. Quaestio, in qua auctor laudatam sententiam profert, ita inscribitur: Utrum 'bcnta Virgo (si daretur optio) praeeligeret perpe– tuam virginitntem sine maternifote Dei, nn esse ma,ter Dei sine virginitnte. Simi– litcr utrum praeeligeret carere peccnto originali vel ad momentum, potius quam Dei nwternitatc, vel e contra. Cf. ibid., p. 393-399. Item quaestio de Immaculata Conceptione fuse pertractatur, ibid. quaest. 44, concl. 6, p. 361ss. (191) 2 Cor. 6, 15. (192) 1 Cor. 1, 24.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz