BCCCAP00000000000000000000580
(54) P. MELCHIOR A POBLADURA 468 Probo maiorem. 1 º Quia in quolibet peccato id quod turpius est et minus decens creaturam rationalem est ratio ipsa peccati, quod nempe sit vera culpa et Deo offensa, et privatio gratiae, et veri nomi– nis peccatum; non autem quod sit actuale vel originale. Et maxime quia etiam originale fit unicuique proprium et personale, licet aliena voluntate procedat, ut ait D. A u g u s ti n u s (186). Et quod est ali– cui proprium et personale reddit illum indignum et minime idoneum ad aliquam dignitatem, quocumque modo factum sit proprium. Ut si quis sit ignobili genere natus, reputabitur indignus ad gradum magistratus, etiam si illa ignobilitas non processerit a propria voluntate. 2º Quia praeservatio Virginis ab omni actuali peccato fuit maxime propter honorem Filii, ut ibi asserit D. T h o mas, quia, inquit, igno– minia i\fatris redundaret in Filium, Sed non solum redundaret in Filium illa macula et turpitudo Matris, quam ipsa sponte et propter voluntatem contrahit; sed etiam illa, quam contrahit in vita per facinus alienum. Immo hoc genus turpitudinis et maculae solent filii magis eniti a ma– tribus suis amovere. 3 º Ex hoc etiam quod actuale sit a propria voluntate et originale ab aliena, videtur magis congruum fuisse, ut beata Virgo praeservare– tur ab originali quam ab actuali; quia per se et ex natura rei facilius amoliri [aboliri ?] potuit in Virgine peccatum, quod erat a voluntate aliena, quam quod erat a sua voluntate propria. Siquidem hoc non po– tuit fieri nisi quodammodo praepediendo ipsius propriam libertatem, ne ut naturaliter poterat in peecatum laberetur; quod per se et ex natura rei erat diffieilius, quamvis respectu Dei sint omnia aeque facilia. Tandem, ut illa tua responsio omnino excludatur, etiam aliquod veniale, ut sunt motus concupiscentiae primo primi, excitantur in no– bis praeter voluntatem, solummodo ex vi fomitis et peccati originalis. Ergo si Virginem decuit carere illis venialibus propter honorem Filii et dignitatem l\fatris, multo magis hoc dicendum est de originali, quod est prima causa et origo illorum. Secunda ratio D. T h o m a e, ut probet immunitatem Virginis a peccato veniali est: quia si honor parentum redundat in prolem iuxta illud Prov. 17: Gloria filíorum patres eorum (187); ita e contrario igno– minia Matris ad Fi!ium redundaret. Subsumo: sed magis est ignomi– nia Matris, ideo etiam Filii, quodvis peccatum mortale, ut est etiam originale, quam simplex veniale. Unde confirmatur haec ratio. Quia decebat Deum puritatis et (186) S. AUGUSTINUS, Rctractationes, lib. 1, cap. 13, n. 5: PL 32, col. 604: «Et illud quod in parvulis dicitur originale peccatum, cum adhuc non utantur arbitrio voluntatis, non absurde vocatur etiam voluntarium, quia ex prima hominis mala voluntate contractum, factum est quodammodo haereditarium~. Cf. ibid., cap. 15, n. 2, col. 698s. (187) Prov. 17, 6.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz