BCCCAP00000000000000000000580
467 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (53) Confirmatur haec ratio ex naturali et debita reverentia aliorum filiorum erga suos parentes. Nam non immerito his solet vitio vertí, si in parentibus suis honorandis quicquam tale negligant quod absque ullo suo incommodo, et facillime et citissime praestare possint. At po– tuit absque ullo incommodo et facillime et citíssime, in primo scilicet momento, Christus Filius Dei et Virginem honorare suam matrem. illam praeservando ab omni turpitudine et ignominia peccati; et hoc rnaxime decuit et ipsum Filium et ipsam Matrem. Ergo id fecisse om– nino existimandum est. Quinto. Quia vel oportebit D. T h o m a m similiter existimare beatam Virginem non fuisse praeservatam ab ornni actuali peccato etiam veniali, quod esset erroneum; vel illud asserere absque ullo probabili argumento, quod esset absurdum. Vel certe oportebit per ea– dem argumenta confiteri Virginem fuisse praeservatam etiam ab ori– ginali. Nam omnia et singula argumenta, quilms D. T h o mas probat immunitatem Virginis a peccatis venialibus (185), aeque, immo multo magis, probant illam fuisse immunem a peccato originali. Aut ergo utrumque concludere debet per eadPm argunwnta et principia, aut utrurnque negare, aut saltem primum afürmare absque ullis argumen– tis; atque adeo suae doctrinae contradicere. Prima ratio D. T h o m a e, quae probat immunitatem Virginis ab omni percato aetuali, etimn veniali, haec est: Quia non fuisset ido– nea 1\fatPr Dei, si peecasset aliqnando. Deus autern t:mn aliquos eligit ad aliquam dignitatem, facit illos idoneos ad eandem dignitatem, etc. Subsumo: Sed minus decet idoneam lVIatrem Dei pPccatum originale, quod est mortale, et per quod constituitur horno Deo exosus et inimicus, filius irae et gehemnae, daernoni destinatus; quam solum actua!e pt1c– catum veniale, quod wm avertit a Deo. Et quicumque aliquarn praedi– lectam personarn praeservaret ab ornni laesione mínima, magis conve– niret quod illarn praeservaret a laesione maxima, et potissime ab ipsa morte. Ergo. Respondisti huic argumento, quod licet peccatum origina!e sit gra– vius quarn veniale in ratione culpae et peccati, tamen veniale est gra– vius in ratione aetus, quia hoc sponte et propria yoluntate committi– tur; illud autem aliena voluntate contrahitur. Contra autem hanc responsionem sic arguo: Beata Virgo fuit prae– servata ab actuali peccato veniali, non ideo solum quia propria volun– tate committitur; sed ideo etiam quia veniale quoque est veri nominis peccatum, ac proinde minime decens Dei 1\fatri. Sed vera ratio peccati magis reperitur in originali quam in veniali. Ergo eadem ratione magis existimandum est fuisse divinitus [f. 230v] praeservatam ab originali. (185) Cf. Smnma Thcol. III, q. 27, art. 4.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz