BCCCAP00000000000000000000580
(52) P. MELCHIOR A POBLADURA ut thomistae exponunt. Ergo quando etiam dicimus quocl nullum gratiae beneficium caeteris concessum cleneganclum est beatae Virgini propter dignitatem maternitatis et vicinitatis cum Christo, fit comparatio ad omnes prorsus creaturas intellectuales. Quod etiam apparet ex sen– tentiis Patrum, qui similiter onmibus non solum hominibus, sed etiam Angelis, Virginem anteponunt. Nec vero decebat Dominam esse infe– riorem servis in perpetua sanctitate et innocentia ac vitae puritate. Igitur clarum est, quod illa glosa ( !) distrahens ac restringens a te allata, nec Pst vera nec ad mentem D. Thomae. Atqui adeo aut opor– tPt D. Thomam negare aliquam praemissarum, quarum utraque est ab illo concessa, aut afilrmare etiam conclusionem, quae est nostra sen– tentia. Quarto ex supradicta doctrina D. T h o m a e, qua probat bea– tam Virgilwm per primam rnnctificationem in utero matris adeptam fuisse plenitudinem omnium gratiarum, arguo ipse, quod vel illa ra– tio nihil concludat, ve! probet etiam quod beata Virgo accqierit illam plenitudinem dispositivam ad maternitatem in primo instanti suae con– cqitionis. Quanto aliquid magis appropinquat principio in quolibet genere, tanto magis ac citius partieipat effectum illius principii. Sed beata Virgo, etiam in vrimo instanti suae conceptionis, fuit propin– quissima Christo ratione futurae maternitatis, non minus quam fuerit ei propinqua post illud primum instans. Ergo ex tune debuit a Christo obtinere plenitudinem gratiae dispositivam ad futuram maternitatem. Ve! si non in illo primo instanti, nec etiam paulo post, quia non est maior ratio, cur nunc et non prius debuerit a Cluir,to eam plenitu– dinem participare, cum illi fuerit aeque propinqua in primo instanti conceptionis ac in secundo vel tertio, ve! in ipsa die. [f. 230r] lVIinor probatur. Quia ibi D. T h o mas non loquitur de propinquitate secundurn motum nec secundum tempus, ita ut pro eo tantum tempore, quo Virgo concepit Filium debuerit ab eo illam gra– tiae plenitudinem obtinere. Alias ex illo principio non posset probare toto tempore vitae ante conceptionem Filii illam disponentem pleni– tudinem obtinuisse, et fuisse praeservatam ab omni peccato veniali, et habuisse alia privilegia gratiae. Loquitur ergo de propinquitate cum Christo propter eandem ekctionem ad futuram maternitatem. Sed eo momento, quo beata Virgo fuit concepta, iam exsistebat persona illa, quam Deus sibi condebat et praeparabat in lVIatrem, et iam erat electa ad futuram maternitatem in eo momento, sicut paulo post. Ergo erat sibi aeque propinqua. Atque adeo ad Dei sapientiam et providentiam pertinuit ex tune illam praevenire et disponere et purissimam custodire. Ut si filius aliquam faeminam in suam uxorem educaret, omnem adhiberet curam, ut summa semper honestate et puritate ac nobili– tate viveret. Siquidem ad dignitatem filii non tantum pertinet puritas matris eo tempore quo illum concepit, ve! paulo ante, sed simpliciter toto vitae tempore, quia semper est sua mater, vel futura ve! actu.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz