BCCCAP00000000000000000000580

465 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (51) Contra. Haec est evasio et fuga, non solutio argumenti. Quia pa– rum interest an fuerit vera creatio necne; sufficit pro efficacia argu– menti, quod omnes fuerint aliquo modo conditi a Deo, et quod sicut illi, sic etiam beata Virgo potuerit in gratia condi et generari. Quod postea illi fuerint a solo Deo immediate creati ve! conditi; et beata Virgo a Deo mediis agentibus naturalibus condita fuerit, hoc nihil impedit quominus Deus ex parte sua posset illam in gratia sua consti– tuere, sicut in gratia condidit Angelos, et primos Parentes. Et vana est etiam illa ratio, quod Deus agat cum causis secundis ad modum ipsarum, sicut supra ostensum est (183). Praeterea nec etiam Eva fuit proprie creata, nec etiam Adam; et tamen ex praesuposita materia fecit eos in gratia, licet ex vi creatio– nis et materiae praeiacentis non debebatur illis gratia. Deinde, ut omnis evasio recludatur, anima beatae Virginis, quae debebat esse subiectum gratiae, non fuit naturaliter genita a parenti– bus, sed immediate creata a solo Deo, sicut Angeli d Adam et Eva; ergo [f. 229v] ipsa potuit et debuit ornari gratia, quando fuit creata •et corpori infusa. Tandem manifeste ostendo quod illa rnaior non est restringenda secundum D. Thomam ad solos generatos, ut ipse asseris. Nam illud axioma fundatum est in dignitate maternitatis divinae (ut patet), per quam beata Virgo absque dubio longe excellit non solum naturaliter genitos, sed omnes puras creaturas, etiam angelicas. Ergo non est restringendum ad solos hornines naturaliter genitos. Immo cum Deus statuerit sanctissimam hanc Virginem evehere ad summam dignita– tem, ut omnibus puris creaturis, etiam angelicis, praeesset, certe pa– rerat ( !) ut nullurn esset privilegium alicui purae creatmae collatum, quod non etiam huic Virgini conferretur, nisi forte condicioni, statui, naturae, aut sexui repugnaret. Et quod D. T h o mas intelligat i!lud axioma in hac generalita– te, ut scilicet fiat comparatio ad omnes prorsus creaturas, sive humanas sive angelicas, patet quia art. 5, quaerens an beata Virgo per primam sanrtificationem adepta fuerit plenituclinem omnium gratiarum, respon– clet affirmatiw; et rationem reddens in corp. art., ait quocl quanto ali– quid magis appropinqnat principie in quolibet genere, tanto magis participat effectum illius principií. Uncle Di o nis i u s c. 4 ait, quod Angeli, qui sunt Deo propinquiores, magis partieipant de bonitatibus divinis, quarn homines. Christus autern est principinm gratiae; beata autem Virgo propinquissirna Christo fuit ratione maternitatis; ergo, concludit, prae caeteris debuit a Christo maiorem plenituclinem gratiae obtinere. Haec ille (184). Ubi illa partícula 'prae eaeteris' respici t post Christum quemcum– que alium tum hominurn tum Angelorurn, quidquicl clicat Ca i et a n u s, (183) Vide supra, p. 448. (184) Cf. Summa Theol. III, q. 27, art. 5; Rcspondeo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz