BCCCAP00000000000000000000580

(50) P. MELCHIOR A POBLADURA 464 aliis privilegium gratiae, ut asserit D. T h o mas; utique debuit illo liberari praeservative et non tantum sublevative, sicut caeteri. Confirmatur haec ratio. Nam Joannes Baptista propter munus Prae– cursoris Christique praesentiam fuit sanctificatus [f. 229r] in utero matris. Sed dignitas Matris infinite superat dignitatem Praecursoris; et coniunctio Virginis cum Christo et praesentia Chri.sti in Virgine est longe alterius ordinis et rationis, ut indicavit Angelus illis verbis: Ave, gratia plena, Dominus tecum (181). Ergo beata Virgo debuit sanc– tificari non solum in utero matris post contractum peccatum, sed etiam a principio suae conceptionis, ut non solum in quantitate gratiae vel aliquali temporis acceleratione, sed etiam in privilegio quasi alterius ordinis et rationis caeteros superaret. Respondeo quia in illis verbis Angeli, ex quibus D. T h o mas arguit sanctificationem Virginis in utero, et illud principium, quod nempe quod prae omnibus aliis maiora privilegia gratiae acceperit; in– dicatur absque dubio, nedum maius in intensione, sed peculiare et in– solitum privilegium gratiae in quocumque genere gratiae et benevo– lentiae divinae; et quod beata Virgo consecuta sit omnia dona gratiae, quae illi non repugnant, sed decent, sicut admittunt et adversarii. Ergo grado, gratuitam liberationem a peccato originali peculiari quo– dam et insolito modo inter omnes puros homines excelluit; et conse– cuta est hoc ingens donum immunitatis a peccato originali, quod Dei Matrem maxime decet. 3 º Ex aliis D. Thomae principiis probatis, quod si hoc denegetur beatae. Virgini, non solum nihil maius et speciale illi tribuitur, sed nec etiam id quod aliis concessum est. Unde sic arguo: Nullum privilegium gratiae concessum umquam alicui purae creaturae denegandum est Virgini, si ipsam deceat. Sed creari in gratia est magnum gratiae privilegium et beneficium, colla– tum Angelis, Adamo et Evae. Ergo, etc. Maior est axioma theologicum concessum et repetitum rnultoties etiarn a D. T h o m a et desumptum a D. B o nave n t u r a (182). Mi– nor expresse habetur a D. T h orna l.p.q. [...] et etiam a D. A u g u s - tino. Ergo conclusio est omnino concedenda. Scio te respondisse huic argumento, quod maior intelligitur de generatis; Angeli autem, Adam et Eva fuerunt a Deo immediate creati ve! conditi; et beata Virgo non fuit proprie creata, sed naturaliter genita; ideo ex vi suae generationis naturaliter non debuit habere gratiam. Et ratio est quia Deus agit cum causis secundis ad modum ipsarurn. (181) Lc.1, 28. (182) Cf. S. BONAVENTURA, Comment. Sent. III, d. 30, art. unic. conc.: «Absit enim, quod aliqua alía virgo beatam Mariam excellat; immo Altissimus qui funda– vit eam (Psal. 86, 5), omnis dignitatis privilegio adornavit, ut sicut ipse prae cae– teris adamavit, sic ipsa omnibus esset sanctior et amabilior universis». Opera Om– nia III, p. 709b.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz