BCCCAP00000000000000000000580

463 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (49) Bnim dicitur Conceptio Immaculata, si Ecclesia sentiret eam fuisse in peccato'! Adde quod, si possemus dicere quod celebretur festum Concep– tionis, non quod ipsa conceptio fuerit sancta, sed quod eodem die sanc– tificata fuerit; eodem modo posset quis dicere celebrari festum Nativi– tatis, non quia in ipsa nativitate sancta fuerit, sed quia infra illum diem sanctificata. Ergo idem est in praesenti de illa glossa, quam adhi– bent ad huius festi celebritatem. Ex illo igitur principio D. T h o m a e, quod Ecclesia non celebrat nisi id quod sanctum est; et, ut alibi dicit, auctoritati Ecclesiae magis tribuendum est quam cuilibet sanctorum, efficacissime concludit nostra sententia. Secundo. Eodem art. p º ait D. T h o mas: Rationabiliter creditur quod illa quae genuit Unigenitum a Patre plenum gratiae et veritatis, prae omnibus aliis maiora privilegia gratiae acceperit (180). Ex hoc sic arguo: Si beata Virgo non fuisset sanctificata in ipso momento conceptionis, sed post contractum peccatum originale, non ac– cepisset in hoc genere sanctificationis, de quo loquitur D. T h o mas, maius privilegium gratiae, quam habuerint alii; quia sanctificationis in utero post peccatum contractum etiam aliis est concessum. Nec valet, si dicas, pro D. T h o m a, quod beata Virgo superavit alios in hoc, quod per excellentiorem gratiam quam alii fuit liberata a peccato originali contracto; vel quod citius fuit ab eo liberata, quam Jeremias et Joannes Baptista. Nam excessus quoad gradum intensio– nis tantum a1icuius doni, vel quoad celeritatem in participando aliquo dono, non est propterea maius ac speciale privilegium; nec modus alius verus et insolitus et peculiaris. Siquidem valde commune et usitatum est participari aliquod donum ab aliis et aliis inaequaliter, quoad in– tensionem et tempus; et tamen qui hoc tantummodo alium excedit, non dicetur habere maius et peculiarius privilegium gratiae in illo gene– re doni. Nec etiam valet, si dicas beatam Virginem habuisse maius donum gratiae in sua sanctificatione, quam Joannes Baptista et J eremias, quia Virgo per illam obtinuit, ut numquam deinceps peccaret, nec mortaliter nec venialiter; illi vero non sic. Non valet, inquam, quia D. T h o mas loquitur tune secundum subiectam materiam de liberatione a peccato originali, non de liberatione a peccatis actualibus. Ergo in liberatione a peccato originali debuit maius et speciale donum sanctificationis prae caeteris obtinere. Et praeterea non peccare ullo modo actualiter est concessum etiam aliis. Ergo nihil maius et speciale prae omnibus habe– ret etiam in immunitate a peccatis actualibus. Itaque in genere libe– rationis a peccato originali beata Virgo debuit habere prae omnibus (180) Cf. Summa Theol. III, q. 27, art.1 Respondeo.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz