BCCCAP00000000000000000000580

( 48) P. MELCHIOR A POBLADURA 462 est quod tota Romana Ecclesia per totum orbem diffusa sollemniter celebrat hoc festum Conceptionis, ut videre licet in Breviario Romano; et e converso potius tolerat usum alicuius ecclesiae illud non celebrantis. Secunda responsio D. T h o m a e et aliorum est non celebrari festum Conceptionis, sed sanctificationis in utero quocumque tempore sit facta; et quia dies conceptionis fuit certa, et dies sanctificationis incerta; ideo sollemnitas sanctificationis statui potuit in die concep– tionis. Ve! certe si celebratur dies conceptionis, non ideo est quia in primo instanti, sed quia illa fortasse die sanctificationis fuit. Verum hoc esse contra mentem Ecclesiae ipsamque celebrare hoc festum tamquam conceptionis immaculatae, sub ea intentione quod Vir– go fuerit concepta sancta et sine peccato, manifestissime ostenditur. Quia Si x tu s quartus, qui hoc festum in Ecclesia Romana universa– liter instituit, in extravag. Curn praecelsa etc. invitat fideles ad cele– brandum festum Conceptionis Immaculatae (ut expresse ibi loquitur Pontifex) (175) et secundum eam de Conceptione opinionem, quam po– stea in extravag. sequenti, quae incipit Grave nimis etc., definivit non esse censendam haereticam, sicut quidam temere illam censuerant, ac– cepta occasione ex praecedenti extravag., in qua per concessionem in– dulgentiarum invitaverat ad hoc festum celebrandum. Hanc autem opinionem, quam quidam censebant haereticam, cer– tum est non esse aliam, quam beatam Virginem fuisse conceptam sine peccato. Ergo secundum hanc opinionem Ecc!esia celebrat hoc festum ex mente et intentione illius Pontificis. Unde ídem Si x tu s IV dicit non peccare eos, qui sentiunt beatam Virginem fuisse conceptam sine peccato, et propterea eius festum celebrant. Ergo haec est sine dubio intentio et ratio huius festivitatis ( 176). Confirmatur, quia D. Berna r d u s, epist.174, hoc sensu intel– lexit mentem ecclesiarum, quae hoc festum colere [f. 228v] incipie– bant; nam si solam sanetificationem celebrent, non esset cur illas re– prehenderet ( 177). Deinde concilium B a si 1 i en s e, sess. 36, disserte dicit anti– quam esse ecclesiarum eonsuetudinem celebrandi hoc festum in hono– rem Immaculatae Conceptionis (178). Et hoc ipsum indicat Officium, quod hodie habetur in Breviario, ubi dicitur: hnrnaculata Conceptio est hoclie (179). Quid clarius? Cur (175) Cf. Ch. SERICOLI, op. cit., p. 7ss. (17G) De obiecto atque motivo fosti cultusque Immaculatae Conceptionis cf. C. PASSAGLIA, op. cit. III, p. 1844ss (177) Cf. c. PASSAGLIA, op. cit., p. 1820s. (78) «Renovantes praeterea institutionem de celebranda sancta eius Conceptio– ne, quae tam per Romanam, quam pcr alias Ecclesias, sexto idus decembris anti– qua et laudabili consuetudine celcbratur». Cf. D. :MANSI, Sacroriun concilionirn nova et amplissima collcctio 29, Venetiis 1788, p. 183. (179) Agitur de Breviario reformato et edito iussu et auctoritate S. Pii V (9 iul. 1568). Cf. c. PASSAGLIA, op. cit., p. 1691s. 1785s. l!l02ss; X.M. LE BACHELET, in Dict. Théol. Cath. VII/1, col.1170.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz