BCCCAP00000000000000000000580

APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE A BERN,.-\RDINO NUCERINO, O.F.M.CAP., (Textus ineditns) Compertum est apud omnes litteraturam dogmaticam, apo– logeticam et historicam, quae immaculatam Dei Genitricis con– ceptionem respicit, aetate post-tridentina magnum incrementum obtinuisse. Porro quamplurimi tractatus huiusmodi adhuc in bi– bliothecis latitant, qui procul dubio magnam allaturi sunt utili– tatem ad accuratiorem doctrinae eiusque progressus cognitionem, si in publicam proferantur lucem. Quapropter haud iniucundum fore existimarnus mariologiae cultoribns devotisque beatissimae Virginis lVIariae hoc novum illius aetatis specimen scientiae ac devotionis, quod eisdem praesentis Apologiae editione offerre per– cupimus in memoriam primi centenarii a dogmatica definitione Immaculatae Conceptionis. Itaque per ordinem dicturi sumus de Apologiae auctore, de índole ac valore Apologiae comparate ad historiam dogmatis et tandem de ipso textu edendo. l. - DE APOLOGIAE EDENDAE AUCTORE l. - Notitiae biographicae Bernardini a Nuce– ria. Notitiae biographicae, quas colligere potuimus, paucae om– nino sunt et imperfectae. Bernardinus e familia Benincampi ortus est Nuceriae, atque tempore nobis ignoto Fratribus Mino– ribus Capuccinis monasticae Umbriae provinciae adscriptus est. Anno autem 1577 iuvenis clericus Perusiae morabatur, quippe

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz