BCCCAP00000000000000000000580

461 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (47) rat postea a nobis reatum huius peccati originalis, postquam contrac– tum est, tamen non abstulisset etiam ab aliquo hoc peccatum in se, ita ut non actu illud incurreret. 3 º Ex eodem medio. Ille est perfectissimus mediator, cuí persona reconciliata est summe obligata. Unusquisque autem est magis obliga– tus illi redemptori, qui praeservavit a peccato et conservavit in inno– centia, quam illi, qui permisit illum incurrere in peccato, et postea eum sublevavit. Ergo si beata Virgo non fuisset praeservata a pee– cato originali, non fuisset perfectissimo modo redempta, nec Christo summe obligata. Unde ait D. A u g u s ti n u s loco supra citato, quod plus tenetur ille qui numquam in peecatum incidit, quam ille qui a peccato sublevatur (172). Ratio Pst, quia non commissa dimittuntur, ac si essPnt cornrnissa, quia nisi Deus innocentes praeservaret, non per– manerent in innocentia. Ideo eadem peccata utrique remittuntur; sed in innocente est beneficium excellentius, quod actu illa peccata non perpetravit; ideo est maior gratia, et consequenter maior obligatio. Et ideo beata Virgo propter praeservationem ab ornni peccato actuali et originali, est summe obligata Christo Redemptori, atque ideo Christus respectu ipsius est perfectissimus Redemptor. Haec tria igitur sunt argumenta, quilrns D. T h o mas oppugnat Immaculatam Conceptionem [f. 228r l beatae Virginis; quae quarn in– firma sint, et quam valide retorqueantur contra ipsum, agnoscunt etiam ipsimet sectatores D. Thomae; sed quia iuranmt in verbo Magistri, sufficit eis quod ipse dixerit. Sed iam prosequor quod caeperam ex principiis D. Thornae nostram sententiam comprobare. Primo quidern D. T h orna s, ubi supra art. 1, quaerens an beata Virgo fuerit sanctifieata ante nativitatern ex utero, respondet affirma– tive. Et ratio ipsius est, quia Ecdesia celebrat nativitatem beatae Vir– ginis; non celebratur autem in Ecdesia nisi id quod sancturn est. Quae est etiam ratio D. Bon aventura e (178). Ex hoc principio efficacissime concluditur nostra sententia; quia nunc Ecclesia Catholica celebrat solemni ritu festurn Immaculatae Con– ceptionis, et per concessionern indulgentiarum ad eius celebritatem fideles omnes invitat. Ergo etc. Hoc fundamento valde torquentur adversarii; unde et varie co– nantur respondere. D. T h o mas quidem, art. 2 ad 3um, duas adhibet responsiones: prima, quod Romana Ecclesia non celebrat Conceptionem beatae Virginis, sed tolerat con::'-uetudinem aliquarum ecclesiarum il– lud festum celebrantium (17 4). Hoc forsan verum erat tempore D. Thomae; at nunc nulli dubium (172) Vide supra, p. 459. (173) S. BONAVENTURA, Comment. Sent. III, p. I, art. 1, quaest. 3, concl., p. 71. (174) Cf. Snmma Thcol. III, q. 27, art. 2, ad 3um.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz