BCCCAP00000000000000000000580
459 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (45) Papa, serm. pº de Christi Nativit.: Sicut nullum a reatu liberum re– perit, ita pro liberandis omnibus venit (160). Respondeo: Non negamus beatae Virgini necessariam fuisse remis– sionem peccatorum, et Christum eius fuisse, sicut caeterorum om– nium, redemptorem. Sed dicimus remissa ei fuisse peccata, non in quae inciderat, sed in quae incidisset, nisi gratia Dei per Christi merita praeventa fuisset. Nam unus redemptionis modus, et quidem praestan– tior, est cum quis eripitur a malo quod nedum quidem actu incurrit, :sed deberet alioqui incurrere. Neque est hic modus loquendi a Scrip– turis divinis vel ab Augustini disputationibus alienus. Ut in Psalm. 85 dicit P ro p h et a: Eruisti animam meam ex inferno inferiori (161). Et in Psalm. 143: Rednnisti servum tuum ele gladio maligno (162). Nec tamen in infernum inferiorem Propheta ceciderat, aut gladio ma– ligno caesus fuerat; sed quia debitum vel periculum erat, ne id fieret, et gratia Dei debitum vel periculum illud evaserat. Quem modum lo– quendi D. A u g u s ti n u s in commentario eius ( !) loci illustrat ali– ,quot exemplis petitis ex quotidiano modo loquendi, ut si quis, inquit, habens causam molestam, mittendus erat in carcerem; venit alius, de– fendit eum, gratias agens, quid dicitur? Eruisti me de carcere (163), etc. Sic igitur vere beata Virgo fuit per Christum redempta, quia prop– ter merita Christi praevisa fuit praeservata ab originali peccato, in quod alioqui ex vi suae conceptionis debebat incurrere. Quapropter etiam adversarii, ut Duran d u s (16,i), Ca i et a n u s (165), 1\/[ e din a (166), et alii, fatentur et agnoscunt sufficientissime explicari quomodo beata Virgo, quamvis praeservata a peccato originali, indiguerit tamen re– demptione, et fuerit vere per Christum redempta. Unde hoc argumen– tum, quo nititur D. T h o mas [f. 227v], est plane infirmum, ex iudi– do etiam sectatorum D. Thomae. Soluto igitur optime argumento D. Thomae petito ex universali Christi redemptione, retorqueo argumentum et arguo sic contra ipsum. 1 º Perfectissimus redemptor et mediator est ille, qui nedum est sublevativus, sed etiam praesenativus, ut diffuse probat S c o tu s(l67), et nunc ipse suppono. Sed Christus fuit perfectissimus mediator et re- (160) S. LEO, Scrmo 21: In nati~•itatc Domini I, cap. 1: PL 54, col. 191. (161) l'salrn. 85, 13. (162) l'salm. Lí3, 10. (163) S. AUGUSTINUS, Enarratio in l'sa/,n, 85, n. 18: PL 37, col. 1094. (164) Cf. .G. DURANDUS, Rationalc dfrinorum officiorum, Neapoli 1850, p. 670s. (165) ('f. Smnma Thcol. III, q. 27, art. 2. Commentarii Caietani, cd. cit., p. 201. (166) Cf. BARTHOLOMAEUS DE i\IEDINA, O.P., Scholastica commcntarin in D. Tho- wwe ...tcrtiac partis quinquagintn novem priores quacstioncs, quaest. 27, art. 2, Co- 1oniae Agrippinae 1618, p. 655ss. (67) Cum hanc quaestionem nunc evolvere non possimus, conferantur omnes textus Joannis Duns Scoti de hac re nuper critice cditi a C. BALié, O.F.M.: Joannes Duns Scotus Doctor lmmacufotae Conceptionis. I: Tcxtus Anctoris, Ro– mae 1954, p. 28s. 39s. 52s. 66s. 86s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz