BCCCAP00000000000000000000580

(44) P. MELCHIOR A POBLADURA 458 tum originale, quia impossibile esset eodem instanti habere gratiam sanctificationis et peccatum; et Deus potuit antevertere ordinem naturae secundum quem tune debuisset contrahere peccatum originale, nisi gra– tia divina interfuisset. Inefficaciam huius rationis D. T h o m a e fatetur etiam Ca i e - tan u s; et ait quod tempore D. Thomae non erat adinventa positio haec media, quod fuit sanctificata in instanti infusionis animae. Sed hoc etiam argumentum retorqueo contra D. Thomam. Quia ipse fate– tur beatam Virginem fuisse sanctificatam immediate post animationem. Sed quia Spiritus Sanctus eadem facilitate potuit in ipso momento ani– mationis gratiam infundere et sanctificare; et hoc est magis consenta– neum dignitati Matris Dei et plenitudini gratiae Christi, de qua par– ticipabat. Cur ergo credibile est moram aliquam praetendisse Deum in sanctificanda et praeparanda ipsamet l\fatre, donec inficeretur peccato originali, et fieret filia irae et daemonis subiecta, et non potius a principio domum suam sanctificasse? [f. 227r] Dices: Quia Deus accommodat se causis naturalibus, et si– nit eas agere proprios motus. Verum si hoc esset, debebat etiam ex– pectare, nedum conciperetur, sed donec nasceretur in peccato origi– nali; quia ex vi naturae vel causarum naturalium beata Virgo de– buit nedum concipi, sed et nasci peccato originali obstricta. Immo num– quam Deus deberet quemquam sanctificare vel iustificare, quia causae naturales non possunt hoc attingere. Quis non dicet fatuam esse talem responsionem? Deus enim non est alligatus causis naturalibus, et in genere gratiae agit supra naturam, immo et contra naturam. Tertia ratio D. T h o m a e, in eodem corp. art., talis est: Quia si beata Virgo non incurrisset maculam originalis culpae, non indiguis– set redemptione et salute, quae est Christus, atque adeo Christus non est Salvator omnium hominum, ut dicitur pº ad Thimoth. ( !) (156). Et huic rationi addunt aliqui thomistarum auctoritatem D. A u - g u s ti n i , in lib. de perfectione iustitiae (157: Quisquis dixerit esse , vel fuisse in hac vita aliquem hominem, vel aliquos homines, excepto uno Meidatore Dei et hominum, quibus necessaria non fuerit remissio peccatorum, contrarius est divinae Scripturae, ubi A pos to 1 u s ait: Per unmn hominem peccat,um in munclmn intravit (158). Et Z os i - mus Papa apud D. A u g u s t in u m, in epit. 157 acl Evoclimn, sic ait: Nullus nisi qui peccati servus est, líber efficitur; nec redemptus dicitur, nisi qui vere per peccatum fuit ante captivus (159). Et Le o (156) 1 Tim. 4, 1 o. (157) S. AUGUSTINUS, De perfectione iustitiae hominis, cap. 21, n. 44: PL 44, col. 316. (158) Rom. 5, 12. (159) Revera haec verba papae Zosimi S. Augustinus retulit in epistola ad Optatum. Cf. Epist. classis III, n. 190, cap. 6, n. 23: PL 33, col. 865.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz