BCCCAP00000000000000000000580

457 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (43) BUurn Altissinius ( 151), videtur significari sanctificatio l\fatris Dei, quae tabernaculum Dei dicitur. De tabernaculo autem dicitur Exod. ult.: Postquam cuneta factn snnt, oprruit nubes tabcrnaculmn testi1nonii, et gloria Domini implcvít illucl (152). Ergo etiam [f. 226v] beata Virgo non fuit sanctificata, nisi postquam cuneta eius perfecta sunt, scilicet corpus et anima». Haec D. T h o mas (153). Respondeo concedendo totum, scilicet quod beata Virgo non fuit sanctificata ante animationem, sed postquam eius anima fuit infusa corpori. At non posterius tempore, sed posterius natura. Unde in eodem instanti temporis, in quo facta fuit animatio, fuit facta etiam sancti– ficatio, licet posterius natura. Et talis sanctificatio prohibuit peccatum originale, quod alioqui in eodem instanti anima unita corpori contra– xisset. Licet enim verum sit quod esse naturae completum et perfec– tum praecedat esse gratiae; attamen esse naturae praecedit etiam esse peccati, saltem natura; ideo potuit a Deo praeveniri et impediri ipsum peccatum, ne de facto contraheretur in illo eodem instanti, in quo anima Virginis fuit unita carui, et omnia eius completa fuerunt. Et quamvis ordine debuisset prius in esse peccatum quam gratiam, si causae naturales sinerentur habere suum effectum; tamen quia om– niurn rnobilium mohi!ior est sapientia, et nPscit tarda rnolimina Spiri– tus Sancti gratia, et multo potentior est gratia quam natura; ideo ex– trinsecus praeventum et impeclitum fuit subiectum ne reciperet pec– catum, et loro peccati introclucta fuit gratia. Haec responsio optime satisfacit, ut fatetur etiam Ca i et a - n u s (151!), et alii sequaces D. T h o m a e. Sed iam rdorqueo argu– mentum contra ipsum sic: Sanctifirntio tabernaculi non fuit facta post eius infectio11t,m, quasi prius fuerit infrctum et contaminatum; sed absolute fuit factum de non sancto sanctum. Ergo nec etiam beata Virgo fuit umquam prius infecta et contaminata p(,ccato originali; sed in illo in2tanti fuit absolute sanctificata, sicut supra cliximns in rer:;pon– sione ad auctoritates secundae classis. Secunda ratio D. Thomae in corpore articuli: Beata Virgo non fuit sanctificata· ante animationem; ergo post animationem; et per con– sequens in ipsa animatione contraxit peccatum originale. Responden negando consequentiam. Nam, ut loquar verbis ipsius– met Ca i et a n i (155), ex hoc quod beata Virgo non fuit 8anctificata ante animationem, non sequitur quod sanctificatio eius fuerit post ani– rnationem. Stat enim quocl nec ante nec post, in ipso instanti infusio– nis animae fuerit sanctificata; et per consequens non contraxit pecca- (151) Psalm. 45, 5. (152) Ex. 40, 32. (153) S. THOMAS, Summa Thcol. III, q. 27, art. 2, Sed Contra. (154) Cf. S. THOMAS, Opera Omnia X, Romae 1903, p. 391. Ibi leguntur quoque eommentarii Thomae Caietani De Vio. (155) Cf. Tractaills de Conceptione, cap. 3, fol. 100v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz