BCCCAP00000000000000000000580
(40) P. MELCHIOR A POBLADURA magna qui potens cst (131); Benedicta tu in rnulicribus (132), etc. In his autem et similibus locutionibus communi omnium [f. 225v] ex– positione (etiam D. T h o m a e), complectuntur omnia privilegia et dona gratiae, quae secundum rectam rationem decent Matrem Dei. Unde ex illis locis sufficienter colligunt Patres et theologi sanctificatio– nem in utero, innocentiam ab omni peccato actuali, et similia. Ergo pari ratione in illis locis censetur contineri hoc privilegium Immacu– latae Conceptionis, quia hoc non minus decet Matrem Dei, quam illam deceat immunitas a peccato actuali vel sanctifieatio in utero. Et confirmatur, quia in illis locis indicatur aperte insignis et sin– gularis benevolentia et gratia Dei erga Virginem prae omnibus aliis, in quoeumque genere gratiae aliis concessae. Sed si in genere immu– nitatis et innocentiae non indicaretur ibi immunitas Virginis etiam in conceptione, nihil esset ei concessum quod non etiam contigisset aliis hominibus, quia non peecare actualiter, nec etiam venialiter, contingit infantibus baptizatis, qui decedunt e vita ante usum rationis; sanctifi– cari a peccato originali in utero, postquam illud contractum fuit, con– tingit etiam Jeremiae et Joanni Baptistae. Ergo hoc unum est in quo beata Virgo differt a caeteris in genere immunitatis a peccatis, quod numquam habuerit peccatum aliquod nec actuale nec originale. Neque per hoc aequiparatur Christo, quia Christus vi suae con– ceptionis et ex natura sua est immunis ab omni peccato; sed beata Virgo ex natura sua erat obnoxia, sed per gratiam Chrisni fuit prae– servata. 3. - Praeterea insignis est etiam locus ille Gen. 3: Inimicitias po– narn ínter te et rnulicrern; ipsa conteret caput tuurn (133). Per quam mulierem in sensu litterali quamplurimi Patres (134) intelligunt beatam Virginem, inter quam et daemonem praedicuntur futurae perpetuae ini– micitiae in plurali et indefinite, id est omnes inimicitiae; atque adeo in omni genere peccati, quod est triplex: mortale, veniale et originale. Et subditur: Jpsa conteret caput tuurn. Per caput autem daemonis non incongrue intelligitur vel peccatum originale, quod fuit omnium origo et radix, et propter quod fuit principaliter ordinata Christi redemptio; vel certe intelligitur omnis potestas daemonis. Cum qua prophetia non recte consonat quod beata Virgo, quae exercere debebat cum daemone omnes inimicitias, et caput illius conterere, fuerit aliquando subiecta ipsi daemoni per peccatum originale. (131) Le. 1, 49. (132) Cf. Lc.1, 42. (133) Gen. 3, 15. (134) Catalogus Patrum, qui hunc sensum litteralem laudato sacrae Scripturae loco tribuerunt, est sat amplus. Porro horum Patrum testimonia videri possunt apud: Tib. GALLUS, S.J., Intcrpretatio mariologica Protoevangelii tempore postpa– tristico usque ad concilimn Tridentinwm, Romae 1949; DOMINIC J. UNGER (OF' HERNDON), O.F.l\f.Cap., The First-Gospel Genesis 3, 15, St. Bonaventurae, N. Y., 1954, p. 90ss.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz