BCCCAP00000000000000000000580

453 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (39) futurum de Immaculata Conceptione, etiam si expresse ab Ecclesia non definiretur, sicut nunc habetur tamquam veritas catholica sententia de Assumptione beatae Virginis, et immunitas illius ab omni peccato ac– tuali, propter communem sensum totius Ecclesiae, licet ex Scripturis non possit clare deduci (125). Et dico quod haec nostra sententia de Immaculata Conceptione non est penitus aliena a divina Scriptura. Licet enim in Scriptura non habea– tur de hac clarum aliquod testimonium, tamen non desunt auctoritates ,,x quibus tam iuxta sensum litteralem quam spiritualem vel allegori– cum, licet non manifeste, tamen probabilissime possumus colligere bea– tam Virginem fuisse conceptam sine peccato originali. 1 º Primo quidem in sensu litterali ponderandus est locus ille Job 3, ubi de nocte peccati originalis dicitur: Expcctet lucnn et non 'Viclcat, 11cc ortimi surgrntis cmrorac (12G). Qui quidem lorus in sensu litterali (tametsi metaphorico) exponitur sic a D. T h o m a, 3 p. q. 27. art. 2 ad 2um: <<Expectet hominem, id e8t christianum, et non videat, quia nihil coinquinatum incurrit in sapientia, quae est Christus. Nec ortum surgentis aurorae, id est Beatae Virginis, quae in suo ortu a peccato originali fuit immunis». Iüwc D. Thomas (127). Ubi ipse quidem intelligit de ortu Virginis ex utero, non de ortu in utero, id est, quod fuerit immaculata in nativitate, non in conceptíone. Nihilo– minus si locus ille eo modo recte exponitur, optimum argurnentnm no– bis suppeditat ad confirmandum fuisse sanctam et immaculatam, non solum nativitate sed diam conceptione VirginiR. C¿uia non solum nati– vitas sed etiam ronceptio Virginis, immo magis conceptio potest dici ortus ipsius; siquidem ortum rei maxime dicirnus initium ipsum illius rei. Curn igitur loquatur Job de ortu Virginis indeterrninate, non magis proprie poterit intelligi de ortu ex utero, scilicet de nativitate, quam de ortu in utero, scilicet de conceptione. Atque adeo si vera est expositio D. T h o m a e, quod nox originalis peccati non viderit ortum aurorae, scilicPt Vü·giniR, quia in sua nativitate fuit immuniR a pee– cato originali, non minus efücaciter possumus nos concludere quod etiam fuerit immunis in conceptione, quae maxime appellatur ortus. Recte autmn nomine aurorae secundum D. T h o m a m intelligitur beata Vir– go, iuxta illud: Quac est ista quac progreditur quasi aurora con– surgens? (128). 2. - Alia loca Scripturae etiam in sensu litterali, sunt illa: Gratia vlcna (129); Invcnú;ti gratia1n apucl Dominwn (130); Quiri fecit mihi (125) Uti compertum est, Assumptio Virginis Mariae dogmatice declaratur tnn– tummodo die 1 nov. an. 1950 litteris encyclicis Pii XII JJunificcntissimus Dcus, fere saeculo transacto a deflnitione Immaculatae Conceptionis. (126) Job 8, 9. (127) S. THOMAS, Smnma Theol. III, q. 27, art. 2, ad 2 um. (128) Cant. 6, 9. (129) Le. 1, 28. (130) Le. 1 80.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz