BCCCAP00000000000000000000580
451 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (37) Quibus addere possumus decretum Pauli V paucis abhinc diebus promulgatum ad instantiam Regis Hispaniarum, in quo licet nihil de fide determinet, tamen prohibet adversariis suam sententiam po– pulis praedicare ullo modo, vel nostram sententiam publice impugnare, ad evitanda scandala quae fidelibus ingerebat assertio contraria (115). Signum quod nostra sententia est communis sensus fidelium, et ipsius Pontificis. 3 º Idem licet confirmari auctoritate insignium Acrademiarum, ut Parisiensis, Valentiae et aliarum, quae sunt nobilia quaedam Ecclesiae membra (116). Cui tandem sententiae subscripserunt fere omnes Eccle– siae Religiones ac maxima fidelium pars, paucissimis exceptis, unius aut alterius Ordinis. ,1 º Quodque magis est et magis urget adversarios, Romana Eccle– sia celebrat festum Conceptionis Immaculatae (117), qui mos in Ec– clesia graeca ante mille anuos est ortus, ut refert G a 1 a ti n u s (118) lib. 7, cap. ,t In latina vero introduci coepit ante quingentos fere an– uos, ut constat ex epistolis D. Berna r di et D. A ns e 1 mi (119). Tandem vero Ecclesia Romana ante ducentos annos celebritatem hanc universaliter amplexa est, et cultoribus eius singulares indulgentias impertit. Non est autem verisimile permissurum fuisse Spiritum Sanc– tum universam fere Ecclesiam in re tanti momenti graviter errare. Immo credendum est ex illius inspiratione emanasse hunc universo– rum fidelium sensum et affectum. Et maxime quia haec celebritas di- sacrae Scripturae». Cf. Hyac. AMERI, O.F.l\I., Doctrina theologorum de Immaculata B. V. M,iriae conceptione tcmpore conci{ii Basilecnsis, Romae 1954: D. MANSI, Sa– crormn conciliormn noviL et iL111]Jlissima collcctio 29, Venetiis 1788, p. 183. (115) PAULUS V, const. Sanctissimus Domirms (31 aug. et 12 sept. 1617) in Bul– larium diplomatum et privilcgiorum II, Augustae Taurinorum 1867, p. 396s. (116) Cf. X.M. LE BACHELET, in Dict. Théol. Cath. VII/1, col. 1126ss; M. HER– NÁNDEZ VILLAESCUSA, La Imnacul,ida Concepciún y las Universidades españolas, 2 ed. Oflate 1901. (117) De vicissitudinibus huius festi cf. M.A. GRAVOIS, O.F.l\LRec., De ortu et progressu cultus ac fcsti Immaculati Conccptus Beatae Dei Genitricis Virginis Mnriae apud J.J. BoURASSÉ, Summa aurea de laudilms beatissimae Vir17inis MiLriae VIII, Lutetiae Parisiorum 1866, col. 440ss; C. PASSAGLIA, S.J., De únmaculato Dei– parae Virginis conccptu commcntarius III, Romae 1855, p. 1745ss. De festo apud ecclesiam graecam et latinam ef. Dict. Théol. Cnth. VII/1, col. 956ss (M. Jugie), col. 986s. 1010s. 1033s. 1067. 1094s. (X. Le Bachelet). (118) Cf. GALATINUS PETRUS (Columna), O.F.M.Obs., De arcanis catholicae verita– tis contra obstinntissimam iudncorum nostriLc tempestatis perfidiam, ex Talmud aliisque hebmicis libris nuper cxcerptum et quadruplici linguarwm genere eleganter congestum, lib. 7, cap. 5, Orthonae 1518, fol. 205r. (119) De oppositione S. Bernardi ad hoc festum celebrandum cf. C. PASSAGLIA, loe. cit., p. 1820ss. Cf. S. ANSELMUS, Sermo (Epist.) de Conceptione beatae Mariae: PL 159, col. 319s. Vide etiam Miraculum de Conceptione Sanctne Mariae, ibid., col. 323-326. Sermo autem, qui Anselmo tribuitur, est spurius. De historicitate et authenticitate visionis, qua institutio festi roborari dicitur, cf. X.M. LE BACHELET, in Dict. Théol. Cath. VII/1, col. 1001s.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz