BCCCAP00000000000000000000580
(36) P. MELCHIOR A POBLADURA 450 1 º Quia ipsum Ecclesiae caput, scilicet Romanus Pontifex in [f. 224v] quo residet auctoritas totius Ecclesiae, quamvis non definie– rit hanc sententiam, nec iusserit ut eam amplecterentur fideles, tamen per concessionem indulgentiarum factam ipsis, qui celebrant Imma– culatam Virginis Conceptionem, satis quidem fidelibus hanc sententiam suasit. Sic sentire videtur Sixtus 4 in extravag. Cmn praecelsa et in alia Grave nimis (111) etc. Sic Alexander VI et Julius II et Leo X, qui approbarunt et privilegiis ornarunt quemdam Ordinem Religiosorum institutum peculiariter ad honorem Immaculatae Conceptionis. In cuius Religionis Regula, cap. 3, dicitur animam Virginis in primo instante conceptionis fuisse sanctam (112). 2º Confirmatur hunc esse sensum Ecclesiae, quia concilium Triden– tinum, quod repraesentavit totam Ecclesiam, decrevit similiter obser– vandas constitutiones Sixti 4, quas renovavit, et exceptuavit a suo generali decreto de peccato originali beatam Virginem, atque adeo hanc sententiam fidelibus commendavit non minus quam Sixtus 4 his verbis: Deelarat tamen Sancta Synodus non esse suae intentionis com– prehendere in hoc decreto, ubi de peccato originali agitur, beatam et Immaculatam Virginem l\iariam Dei Genitricem, sed observandas esse Constitutiones (113), etc. Ubi ponderandum est verbum illud «Imma– culatam», quo utitur Concilium, tune maxime quando loquitur de pee– cato originali an fuerit in Virgine. Licet enim per illa verba neutram sententiam de fide decernat, attamen per illam exceptionem beatae Vir– ginis a suo decreto, et per illam vocem «Immaculatam», satis super– que ostendit se in nostram sententiam magis propendere. Favet concilium Basiliense, sess. 13, ubi non simpliciter definit hoc esse de fide, sed hoc esse pium consonum fidei et Scripturae, ve– tatque docere contrariurn. Et licet illud concilium non sit legitimum propter schismam ( !) tune exortam in Ecclesia, tamen magnam habet auctoritatem, et saltem ostendit magnum consensum Ecclesiarum et Episcoporum in illo astantium circa hanc veritatem (114). (111) Cf. CH. 8ERICOLI, Immac11lata bcatac Mariac Virginis cvnceptio iuxta, Xysti IV constitutioncs, p. 57ss. (112) Ordo de Conceptione Immaculata B. M. Virginis (seu i\foniales Concep– tionistae), quem B. Beatrix a Silva ( t 1490) fundaverat, approbatur ab Innocen– tio VIII const. Inter innnmcra (:lo apr. 1489); et deinde ah Alexandro VI (an, 1501) et Julio II, qui an. 1511 peculiaria statuta confirmavit. Cf. L. WADDINGUS, ,1nnales J,finormn, an.1501, n. VIss, Ad Claras Aquas (Quaracchi) 1933, p. 266ss; M. HEIM– BUCHER, Die Orden und Congrcgationcm rlcr lccith. Kirchen I, Paderborn 193;;, p. 828. Antonius Cordubensis, ü.F.I\Lübs. (cf. Opera, lib. I, quaest. 44, concl. 6, ratio 3, Ve– netiis 1579) textus ex praefata Regula excerpit et interpretatur. (113) Vide suprn, nota 15. (114) Conc. Basileense a i\fartino V mense febr. an. 1431 coadunatum est; sed cum an. 1347 Eugenius IV illud Ferrariam transtulisset, aliqui obedire renuerunt; et exinde synodus lfaud legitima evasit. In sess. 36, die 17 sept. an. 1449, decretum promulgatur, in quo legitur doctrinam de praeservatione Deiparae ab originali culpa esse «piam et consonam cultui ecclesiastico, fidei catholicae, rectae rationi et
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz