BCCCAP00000000000000000000580

APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (35) 2. - Item Septima S y no d u s ait 3: Vocatur Immaculata et omni sensibili et intellectuali natura purior (105). 3. - T h e o dore t u s, lib. 3. in Cant., ait: Inter tot animas, quae salvantur, ut electa Columba, est una illa sola, quae Christum genuit Virgo puella Maria, quae puritate profecto Cherubim et Seraphim an– tecellit (106). 4. - Gr e g o r i. u s N e o e e s a r i e n s i s, in scrm. ele Anni¿nt.: Ecce, inquit, omnibus generationibus haec sola Virgo sancta corpore et spiritu fuit(l07). Sed aliae Virgines solent esse sanctae corpore et spiritu iuxta illud Apostoli: Mulicr innupta et Virgo, etc., ut sit sancta corporc ,,t spiritn (108); ergo cum dicat quod sola Virgo Ma– ria sit sancta corpore et spiritu, non loquitur de quacumque sancti– tate, sed de originali, quae soli Virgini fuit concessa per gratiam. 5. - D. A t han as i u s, scnn. ele B. 111 ª Virg., ait: Dieimus eam igitur iterum atque iterum et semper et undequaque beatissimam(109). Sed quomodo, quaeso, fuisset semper et undequaque beatissima, si ali– quando miserrima fuit et obnoxia aeternae damnationi ac Deo exosa per peceatum originale? G. - D. B as i 1 i u s, in concione ele Nntiv. Christi: Quandoquidem, inquit, id saeculum, in quo Maria vivebat, nihil cum puritate lVIariae comparandum haberet. Haec ille (110). Sed et in primo instanti suae conceptionis vivebat; ergo tune etiam nihil habebat saeculum, quod possit comparari cum puritate Virginis. Haec et similia Patrum testimonia non possunt absque violentia intelligi, nisi in iliis asseratur eomplecti etiam puritas ab originali peccato. [Pars IV: De Ecclesia]. Venio ad auctoritatem et consensum totius fere Ecclesiae. Nam multis modis ostendi potest Ecclesiam ipsam multo magis in hanc no– stram sententiam propendere. (105) Haec sententia neque in tertia actione neque in canonibus septimi con– cilii occumenici (Niceae 787) legitur. Cf. D. MANSI, Nova et amplissimn collcctio XII, Florentiae 1766, col.1113-1154; XIII, Florentiae 1767, col. 418-440; J. HEFELE– H. LECLERCQ, Ilistoirc des Concilcs III/2, Paris 1910, p. 775-794. (106) THE0D0RETUS, Explanatió in Canticuin Canticorum: PG 81, col. 135s. Sen– tentia vix desumi potest ex his quae dicuntur de praestantia beatae Virginis (col. 174). (107) s. GREG0R!US THAUMATURGUS, Hom. 1 in Annuntiatione v. lvlariac: PG 10, col. 1150. Haec homilia inseritur inter opera dubia Gregorii Neocaeriensis. (108) 1 Cor. 7, 84. (109) S. ATHANAS!US, Serrno in Annuntiat. Deiparae: PG 28, col. 934, n. 14. (110) S. Basilius, ]oquens ele sponsalibus beatae Virginis Mariae, ait: «Quo- niam vero ea tempestate nulla puritate par Mariae virginitas, inter homines ad effectum Sancti Spiritus excipiendum est reperta..., electa est beata Virgo». Cf. Divi Basilii Opera, quae in hunc diem latino sermone donata sunt, Parisiis 1566: Hom. 24: De humana Christi gcneratione, p. 218b.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz