BCCCAP00000000000000000000580

(34) P. MELCHIOR A POBLADURA 448 trahere peccatum originale», non vultis per gratiam excludere ipsam Dei l\'.Iatrem, quam excludit, vel non includit ipsum Concilium Triden– tinum, et sexcentae suppetunt rationes et facultates excludendi; e contra vero, quando Scriptura vel [f.224r] Patres similibus locutioni– bus universalibus pronuntiant beatam Virginem liberam ab omni pror– sus percato, ve! totam pulchram et nullam habentem maculam, inclu– ditis vel excluditis ad libitum peccatum originale, absque ulla auctori– tate aut ratione? l\1emini te dixisse: Quia Deus sinit agere caussas ( !) naturales secundum proprios motus; generatio autem naturalis necessario indu– cit peccatum originale. Sed quaero: Numquid natura corrupta diu su– perveniens potest naturaliter effugere omne prorsus peccatum actuale, etiam veniale? Minime quidem. Immo si propriis et naturalibus viribus permittatur, septies in die cadet. Cur ergo non asseritis Deum permis– sisse quod natura Virginis naturaliter inficeretur peccatis actualibus, sicut asseritis de originali? Vel certe si per gratiam abdicatis a beata Virgine omne peccatum actuale, etiam veniale, quod alioquin necessa– rio et ex natura sua multoties perpetrasset; cur non etiam per gra– tiam coarcetis ab illa peccatum originale? Numquid Dei gratia infir– mior est ad coarctandum peccatum originale, quam actuale? Vel in– dignius, contumeliosius et pernitiosius fuisset Virgini peccatum ac– tuale veniale, quam originale, quod est mortale et privat aeterna vita et Dei amicitia? c. - [Auctoritates tertiae dassisJ. Sed veniamus ad tertiae clasis auctoritates asserentes beatam Vir– ginem incontaminatam, immaculatam, puriorem Angelis. Quae quidem spiritalis ( ?) puritas, cum consistat non solum in positiva perfectione gratiae, sed in carentia culpae, necesse est ad veritatem harum locu– tionum quod beata Virgo caruerit omni culpa, non minus quam An– geli beati. l. - Sic igitur loquitur primo Sexta Synodus can. 32, ubi venera– tur liturgia D. Jaco b i A p o s to 1i, in qua saepe habentur haec verba: Commemorantes sanctissimam immaculatam et gloriosissimam Dominam nostram l\fatrem Dei. Circa finem vero habet haec verba: Ut te vere beatam dicamus et omnibus modis irreprehensam, honora– biliorem quam Cherubim, tibi, o plena gratia, universa creatura gra– tulatur, quae est templum sanctificatum (104). (104) Cf. D. Jacobi fratris Dornini divina Missa, in Maxima Bibl. veterurn Pa– tntm II, Lugduni 1677, p. 6b: «Praecipuae, sanctissimae, immaculatae, super omnes benedictae, gloriosae Dominae nostrae, Deiparae, semperque Virginis Mariae. Dig– num est, ut te vere beatam dicamus Deiparam, semper beatam, et omnibus modis irreprehensam et lvlatrem Dei nostri; honorabiliorem quam Cherubim et gloriosio– rem quam Seraphim... Tibi, o plena gratiae, universa creatura gratulatur... quae es templum sanctificatum». Textus diffusior, et absque sextae synodus significatione, habetur etiam in Bi– bliorum sacrorum cum Glossa ordinaria VI, col. 71.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz