BCCCAP00000000000000000000580

447 APOLOGIA PRO IMi\IACULATA CONCEPTIONE (33) sed Virgo per gratiam ab omni integra labe peccati Evae (97). Ait Virginem per gratiam esse integram ab omni labe peccati; ergo etiam peccati originalis. 3. - D. Hiero n y mus, sup. 10 E cele., ait beatam Virginem fuisse liberam ab omni peccato et cortice peccati (98). Et super Psal. 77 applicat Virgini verba illa: Dedzo:it illos in nube diei (99). Ait: Pul– chre dixit diei, quia nubes illa numquam fuit in tenebris, sed semper in luce (100). 3. - S o p h ron i u s, patriarcha Hierosolymitanus, in Epist. ad Sergiurn, lecta in 6 Synodo generali, Actione 22, et postea approbata a tota Synodo (101), ait: 13. Unigenitus Patris Filius uterum intac– tum Virginitatis ingressus castitate lustratam Mariae sancte praecla– reque et quem Dei sunt sapientis et ab onrni contagione liberatae et corporis et animae et intellectus, incarnatus, qui erat incarneus, et formam suscipit nostram (102). Ubi quod dixit «ab onmi contagione liberata» non potest intelligi ab omni contagione peccati, postquam omnem contagionem peccati incurrisset. Idem enim significat Virginem incurrisse etiam contagionem peccati actua!is, quod falsum est; sed de– bet intelligi de liberatione per gratiam praeservationis, quae maxime proprie liberatio est. 4. - B. Bruno, sup. Psal. 101, de Virgine loquens; Haec, inquit, est terra illa, cui benedixit Dominus, ab omni propterea contagione peccati libera (103). Scio te responsurum quod huiusmodi auctoritates unice intelli– gendae sunt de peccatis tantum actualibus. Verum cum sub genere pec– cati sit etiam peccatum originale, cur, quaeso, supradicti Patres sub illis universalibus locutionibus, quibus Virginis immunitatem et pu– ritatem extollunt, non etiam complectatur peccatum originale? Num quia peccatum originale non intellexerint esse veri nominis peccatum et longe pernitiosius quam actuale veniale? Num quia ignorabant ex Dialectica, quod dictiones universales ornnes, nullus, etc., distribuunt terminum pro omni contento sub illo? At cur vos, quando Scriptura ve! Patres indicant universalitatem locutionibus <<omnes homines con- (97) S. AMBR0SIUS, Expositio Psal111i 118: PL 15, col. 1599. Omittitur verbum <<Evae>>. (88) S. HIER0NYMUS, Commcntarius in Ecclesiastcn, cap. 10: PL 23, col. 1154. (89) Psalm. 77, 14. (100) Cf. Brcviari1t1n in Psalmos (inter opera S. Hieronymi): PL 26, col. 112. (101) Epistola synodira S. Sophronii ad patriarcham Sergium lecta est in SiS- sione 6 concilii Constantínopolitani III (12 febr. 681) atque in ciusdem concilii acta inserta. Cf. CH. J. HEFELE - H. LECLERCQ, Histoirc des Concilcs III/1, Paris 1909, p. 365ss; D. l\IANSI, Sacronon conciliormn 1w1•ri et amplissima co!lcctio XI, Florentiae 1765, col. 461-508. (102) S. S0P!!RONIUS, E¡,ist. synodica ad Sergium patriarcham Constantinopo– -litanus: PG 87, col. 3159. (103) S. BRUNO, Expositio in Psalmos: PL 152, col. 11G7.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz