BCCCAP00000000000000000000580
(32) P. MELCHIOR A POBLADURA 44G Ad hunc locum oretenus respondisti S. A u g u s ti n u m de pee– cato actuali, non de originali, loquutum esse. Caeterum multa sunt quae nos contra sentire cogunt: 1 º Quia in toto illo libro D. A u g u s ti n u s generaliter tractat de peccato originali contra Pelagianos, ut concludat neminem esse sine peccato, etiam infantes, qui non possunt habere peccatum actuale, sed solum originale; igitur cum excipiat beatam Virginem, necesse est in– telligat de peccato originali. 2 º Quia si intelligeret de peccato actuali, non oporteret excipere solam Virginem, sed rnultos alios, ut infantes, qui non habuerunt pec– catum actuale. 3 º Quia dicit generaliter se nullam prorsus habere vellet quaestio– nem de beata Virgine, cum de peccatis agitur. Quibus verbis indicat se nolle habere quaestionem cum agitur etiam de peccato originali. 4 º Quia addit «propter honorem Domini )> nolle se habere quaestio– nern. At certe honor Domini non minus postulare videtur, ut eius Ma– ter caruerit originali peccato quam actuali, cum illud necessario fuerit mortale, et hoc potuerit esse tantum veniale. 5 º Addit causam, quae concipere et parere meruerit eum quem constat nullum habuisse peccatum. Quibus verbis manifeste dedarat, se ab omni genere peccati voluisse excipere Virginem, quo constat ca– ruisse Christum, quem ipsa meruit concipere et parere; ergo etiam ab originali. Gº Subdit collatam fuisse Virgini gratiam ad vincendum omni ex parte peccatum. Quomodo autem omni ex parte vicit peccatum, si pee– cato originali contaminata fuit? 7º Denique quia ex A u g u s ti ni sententia nerno vivit sine pee– cato actuali, qui habet peccatum originale. [f. 223v] Haec enim sunt eius verba, lib. 5 adversus Julirinmn, c. 9, de Christo loquendo: Pro– fecto peccatum etiam maior fecisset, si parvulus habuisset (9G). Nam propterea nullus est horno, praPter ipsum, qui peccatum non habuerit infantilis aetatis exortu. Cum quia ex A u g u s t in i sententia beata Virgo non fecerit actuale peccatum, ut ex loco citato de nat. et gratia, etiam adversarii colligunt, sequitur ex eiusdem Augustini sententia, ut nec habuerit originale peccatum, si doctrinam suam ex lib. 5 in Ju– lianum A u g u s ti n u s admittat. Itaque mihi nullum dubium est hoc in loco D. A u g u s ti n u m excipere beatam Virginem etiam a peccato originali. 2. - D. A m b ros i u s, serm. 22 sup. Psal. 118, habet haec ver– ba: Suscipe me non ex Sara, sed ex Maria, ut incorrupta sit Virgo, (06) S. AUGUSTINUS, Contra Julianmn, lib. 5, cap. 15, n. 57: PL 44, col. 815: «Profecto enim peccatum etiam maior focisset, si parvus habuissebl. Inter lectiones autem variantes editores anima<lvertunt quo<l in libris e<litis legitur «parvulus», pro «parvus», uti codices exhibent.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz