BCCCAP00000000000000000000580
441 APOLOGIA PRO IMMACULATA CONCEPTIONE (27) c. - [Anctoritates tertiae classis]. Restant igitur auctoritates tertiae classis, scilicet eorum Patrum, qui in individuo dicunt Beatam Virginem fuisse conceptam in peccato originali. Et duo tantum reperiuntur, nimirum: R u p e r t u s A b b as, lib. 1 in Cantica circa principium (69), et D. Berna r d u s epist.174 ad Canonicos Lugdunenses, ubi ait: Beata Virgo post conceptum in utero iam existens sanctificationem accepisse creditur, quae excluso pec– cato, sanetam fecerit nativitatem non conceptionem (70). Quod quidem licet nonnulli theologorum intelligant de prima conceptione seminis ante animationem, et maxime quia ibi probat S. B e r na r d u s eam con– ceptionem non fuisse sanetam, quia, inquit, inter amplexus maritales non se immiscuisset sanetitas; atqui amplexus maritales in prima con– ceptione, non in secunda, quae magis proprie dici posset animatio, lo– cum habent. Nihilominus dato etiam quod hi duo Patres fuerint ex– presse pro contraria opi11ione, quos postea secuti su11t D. T h o 111 a s (71) l,t D. B o 11 ave 11 tura (72), et quidam alii posteriores, citati a Ca i e– t a n o, non tamen debent nos a nostra senh,ntia amovere. Cum habea– mus pro nobis antiquorum etiam Patrum multa et luculenta testimo– nia, E,t theologorum quidem tum antiquorum tum recentiorum pene infinitorum. [Pars III : De Sanctis et Doctorihus pro Conceptione Imma– culata ]. Ut igitur reffellatur quod Ca i et a n u s et alii auctores contra– riae opinionis falso iactare solPnt, sententiam hanc 11ostram de Imma– culata Virginis Conceptione fuisse prorsus ignotam a veteribus Patri- (69) RUPERTUS TUITIENSIS, In Cant. Cantic. Jib.1: PL 168, col. 8'11: «Cum enim Psses ele massa, quae in Aelam corrupta est, haen,ditnria peccnti originnlis lnbe non carcbas». (70) S. BERNARDUS, B¡iist.17!¡, n. 7: PL 182, col. 3:l5s: s;Sed non valuit antea sancta esse, qua111 esse; siqui<lPm non erat antequa1n condperetur. 1\n forte inter amplexus maritales sanctitas se ipsi conceptioni immiscuit, ut simul et snnctificata fuerit, et concepta? Nec hoc quielcm admittit ratio». (71) Nec tempus nec facultas nobis suppetunt quaestionem elirimcndi de mente Doctoris Angelici circa conceptionem immaculatam beatne Virginis :i\Tariae. Cete– rum alii ele hoc negotio non parum disceptati sunt. Cf. S. EUPIZI, Il pensicro di T01nmCLso d'Aquino riguardo al domma dellCL Immacolrita Concezionc, Varallo Sesia 1941. Auctor vnrias sententias exposuit, significans cuiuscumque fautores. Cf. insuper C. GUTIÉRREZ VELASCO, O.P., lmmaculata Conceptfo et Angclicus Doctor, in Div. Thom. (Plac.) 57(1954), p. 181-219. Nuperrime proeliit J.F. Rossr, C.l\1., Quid scnscrit S. Thomas Aquinas ele Immaculata -Virginis Coneeptione, Piacenza 1955, qui propu– gnat Angelicum Doctorem non solum explicite conceptionem immaculatam elocuisse, sed eximium huius veritatis propugnatorem exstitisse. (72) Quamvis non elesint qui sententiam Doctoris Seraphici ita interpretari co– nentur, tamquam si ipse sententiam conceptionis immaculatne proposuerit (cf. Jo– SEPHUS A LEONESSA, O.F.l\1.Cap., Dogma Immaculatae Conceptionis et doctorum An– gelici et Seraphici doctrina, in Divus Thomas, 2 ser. 5(1904), p. 632-640), commu– niter tamen auctores tenent eum docuisse beatam Virginem post animationem sane-
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz