BCCCAP00000000000000000000580
(26) P. MELCHIOR A POBLADURA 440 libidine conceptus est, hoc ipso posse dici esse conceptum in iniquita– tibus, quia ex illa conceptione seminali habet unde naturaliter con– trahat peccatum originale, ac in illo nascatur (64). Et in hoc sensu intelligitur illa auctoritas D. A ns e 1mi lib. Cur Deus hamo c. 16, quam pro se citat Ca i et a n u s (65). Virgo, inquit, in iniquitatibus concepta, et in originali peccato nata est, quia et ipsa in Adam peccavit (66). [f. 221v] Unde necessario est explicandus etiam ab adversariis, quia non solum dicit esse conceptam, sed etiam natam in peccato originali, quod nec ipsl admittunt. Explicatio autem est illa, quam tradit ipse D. Anselmus loco supra citato, ubi declarat conceptionem in peccato solere se appellare eam quae fit in initio, cum conveniunt parentes et concipitur faetus, vel carnea aut seminalis substantia in utero matris. De conceptione autem personae, cum anima infunditur corpori, D. Anselmus expresse est pro nobis, ut infra dicemus. Solet praeterea citari ab adversariis D. Ch risos to mus ( !) super Matt. (si opus illud est D. Chrisostomi), ubi ait: Quamvis Chri– stus non esset peccator, naturam tamen humanam de peccatrice su– scepit ( 67). Verum Ch risos to mi ( !) auctoritas in huiusmodi quaestioni– bus de immunitate Virginis postponi debet auctoritati communi alio– rum Patrum, siquidem D. T h o mas, 3 p. q. 27. art. ,1 ad 3um, di– serte pronuntiat excessisse in hoc genere Chrisostomum ( !), cum etiam alicubi visus sit trihuere Virgini rieccatum actuale (68). Et in eo etiam loco magis videtur loqui de peccato actuali quam originali, cum abso– lute pronuntiet Virginem peccatricem, quando Christus ex ea carne suscepit. Quapropter etiam ab adversariis sane intelligi debet. Posset autem intelligi illud dictum C risos to mi ( !) secuhdum legem qui– dem ordinariam vel ex natura sua, ve! in potentia, quia naturaliter po– terat peccare; ex gratia vero numquam peccavit, nec fuit originali peccato obnoxia. Sic optime exeusatur Ch risos to mus ( !). Pec– cator enim non solum dicitur qui de facto est ve! fuit aliquo peccato obstrictus, sed qui ex natura quidem sua potest peccare, quamvis num– quam de facto peccaret. (64) S. ANSELMUS, Liber de conceptu t'irginali et originali pcccato: PL 158, col. 440s. (65) Cf. op. cit., fol. lOlr. (66) S. ANSELll!US, Cur Deus hamo, cap. 16: PL 158, col. 416s. (67) Jo.rn. CHRYSOSTOMUS, In Matth. homil. 44 (al. 45): PG 57-58, col. 463-472. Sanctus autem illa verba non protulit; asserit tamen quod beata Virgo, non aliter ac apostoli et discipuli ad Jessum accessit vanae gloriae seu ambitionis causa (cf. Mt. 12, 47); ideoque aliquod peccatum commisit. (68) S. THOMAS, Summa Theol. III, q. 27, art. 4, ad tertium: «Ad tertium di– cendum quod in verbis illis Chrysostomus PXcessit».
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz